Lucius Iunius Quintus Vibius Crispus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Vercellae fuit, humili loco ortus est[1]. Forsitan Tiberio imperatore regnante in senatum adlectus est. Anno 61 consul suffectus erat, tum curator aquarum, deinde proconsul Africae fuit. Post mortem Neronis et amicus Vitellii imperatoris et Vespasiani atque Domitiani fuit. Anno 72/73 a Vespasiano imperatore legatus Augusti pro praetore in censibus accipiendis Hispaniae Citerioris factus est. Anno 74 consul II suffectus, anno 83 consul III suffectus creatus est. Quo modo in senatu in delatoribus Neronis accusandis egerit, a Tacito vario modo descriptum est[2]. Octagesimum quartum annum agens mortuus est[3].

  1. Tacitus, dialogus de oratoribus VIII 1
  2. Tacitus, Historiae IV 41; 43
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 175