Ludovicus Cattesius sive vulgo Louis Cattiaux, hermetista natione Francogallus, erat pictor, scriptor et alchemista sive philosophus per ignem. Natus est Valencenis die 17 Augusti anno 1904, vitaque functus est die 16 Iulii anno 1953 morbo subito correptus. Orbus a matre iam a praesepio degit infantiam tristem et derelictam, soror tamen maior natu eum educavit et curavit.

Primo bello mundano finito miles factus est et in exercitu Francogallico ad Rhenum stipendia meruit.

Anno 1928 vixit in Africa in Dahomey qua in regione amanuensis fuit in societate commerciali, temporeque succisivo se dedit praecipue arti pictoriae.

Aeger et deceptus revenit in Francogalliam et denuo multum pinxit, seseque miscuit mundo litterario et artistico Parisiensi.

Anno 1932 Henriettam Péré duxit in matrimonium et tabernam arti deditam aperuit Lutetiae.

Praeter magnam inopiam rerum multum didicit scientiam alchemicam legendo veteres chartas et libros manu scriptos.

Eius scripta recensere

Anno 1938 librum Nuntium perditum incepit scribere, qui liber mox novo nomine vocabitur Nuntium repertum.

Anno 1946, edita est Lutetiae Parisiorum prima editio duodecim primorum librorum libri cui titulus Nuntium repertum.

Carmina et libros de pictura etiam tunc temporis edidit.

Sed eius maximum opus est Nuntium repertum cuius anno 1956 omnes quadraginta libri editi sunt apud domum editoriam Denoël.

Tamen cum scribebat Nuntium Repertum saepe deceptus erat a mente materialistica aequalium suorum, ita in epistola scribebat: "Hic in media urbe maxima, quasi ferians in medio viculo, neminem ut mihi videtur de Nuntio Reperto curam habere potest et me interrogo mirorque cur decem annos hoc opus scribendo degerim. Ast Dei proposita, pro certo habeo, magis perspicua sunt quam debile concilium meum et nos Ei fidere oportet qui reapse caeci simus."

Posteritas eius operis recensere

Anno 1949 vincula summae amicitiae conexit cum ambobus fratribus Emmanuele et Carolo Lindanis Belgis quibuscum diu frequentissimum commercium epistolare habuit. Die quinto quinti mensis eiusdem anni prima vice Carolus Lindanus, qui mox eius discipulus et strenuus propagator eius doctrinae erit, eum Parisiis in crepidine Stationis Ferriviariae Borealis convenit.

Anno 1951, Emmanuel Lindanus, eius primus assecla, symbolam de Nuntio Reperto in commentariis Helveticis conscripsit.

Temporibus nostris, ut apparet e frequentibus editionibus libri c. t. Nuntium Repertum, adhuc plures sunt discipuli Ludovici Cattesii qui in eius libro multa magna mysteria mundi invenire dicuntur.

Sententiae e libro cui titulus "Nuntium Repertum" recensere

Nuntium Repertum est liber qui continet plures centenas sententias mysticas. Damus hic nonnulla exempla e Libro Cattesii deprompta:

  • "Perdidisti tuam vitam, dicebant aspicientes manus meas vacuas; et nemo audiebat deum qui cantabat in corde meo".
  • Praefatio, Lux, p. 18: "O Sulamitis mea unica amica, sum tuus Salomon solus in mundo. Sol et Selene adunati. Salus mythorum et Salam montium."
  • Praefatio, Lux, p. 18: "Prisca solitudo silvarum primordialium in quibus micat smaragdus de stellis emanatus. Is qui vos invenit possidet arcanum divinum quod magister certus nobis legavit in pane et vino."
  • Liber I, 1: "Qui est in errore, eam aliis imponere conatur. Qui possidet veritatem eam pro se exercere conatur. Hoc est signum quod non mentitur".
  • Liber XVIII, 36: "Non eruditis et excogitatoribus egemus, egemus potius uno solo sapienti scienti et uno solo sancto possidenti secretum Dei."
  • Liber XXIII, 67: "Accipere laeto corde detrimentum, est iam victoriam parare."
  • Liber XXIV, 29: " Liber destinatur quibus eum accipere datum est. Haec est iustitia Dei quae hominum intellectum superat."
  • Liber XXXI, 29: "Profani sese insinuaverunt ubique et imperant nunc in mundo, in eccclesiis et in societatibus initiaticis".

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere