Lingua Sindarina est lingua ficticia, genus Dryadicum (vide linguae Dryadicae), et una linguarum artificiosarum quarum Professorem I. R. R. Tolkien composuit cum Terram Mediam inveniret.

Quasi lingua viva eorum est, qui Dryades vocantur. Olim erat lingua eorum, qui "Teleri" vocantur, qui non in occidentem migravissent. Aevo tertio plures gentes (etiam nonnulli hominum gentes) lingua Sindarina utuntur. Lingua Quenya cognata est linguae Sindarin, sed lingua Sindarina non ab ea ducta est. Aliquae res grammaticae ad linguam Cambricam referri possunt: e.g. verba non declinantur, sed praepositiones casus significant et numerus pluralis mutatione vocalium indicatur. Praeterea saepe mutationes primi sonus inveniuntur. Nonnulli textus a Tolkien lingua Sindarina scripti exstant. Praeclarum est illud carmen "O regina stellarum, incendens stellarum", quo dea Varda celebratur.

In pellicula Dominus Anulorum nonnulla verba a personis lingua Sindarin adhibentur, quae verba a docto quodam e lingua Anglica in linguam Sindarinam verta sunt.

NotaeRecensere


Nexus externiRecensere