Lingua Moriori

lingua
(Redirectum de Lingua Morioriana)
Dendroglyphum Moriorianum insularum Chathamensium.
Dendroglyphum Moriorianum insularum Chathamensium (1900).

Lingua Moriori est exstincta[1] lingua Malayo-Polynesia, cum Maoriana Novae Zelandiae artissime cognata, patriusque sermo gentis Moriorianae, indigenarum Insularum Chathamensium (Rekohu in eorum lingua), quae ad orientem versus Novae Zelandiae patent, in eius dicione iacentes.

HistoriaRecensere

Incursio ex Taranaki homines, culturam, et linguam Moriorianas magnopere affecit, solum 101 indigenis anno 1862 iam vivis,[2] paucioribusque lingua utentibus ante 1870.[3] Samuel Deighton, Magistratus Colens in insulis Chathamensibus ab 1873 ad 1891, breve verborum Moriorianorum vocabularium composuit, verbis paribus in linguis Maoriana et Anglica comparatis. Hoc vocabularium appendix Michaelis King Moriori: A People Rediscovered prolatum est.

Lingua pro The Feathers of Peace ('Pinnae pacis') restituta est, pellicula documentaria a Barry Barclay anno 2000 facta,[4] quae primum contactum Moriorianorum cum Pākehā et Māori recreavit.

Populus Moriorianus anno 2001, motui redintegrationis culturae interentes,? linguam redintegrare coeperunt, et datorum repositorum verborum Moriorianorum composuerunt.[5] Praeterea, POLLEX (Polynesian Lexicon Project Online), datorum repositorium verborum Morioriorum, in interrete inveni potest.[6]

Secundum Censum Novae Zelandiae 2006, 945 homines inter suas affinitates tribales nomen Moriorianum ponere elegerunt, contra 35 homines per censum 1901.[7]

NotaeRecensere

  1. "Maori: A language of New Zealand". 2005. Ethnologue: Languages of the World, Fifteenth edition .
  2. Denise Davis & Māui Solomon (28 Oct 2008). "Moriori: The impact of new arrivals". Te Ara: The Encyclopedia of New Zealand. NZ Ministry for Culture and Heritage .
  3. King, Michael (1989). Moriori: A People Rediscovered. Auckland: Viking. p. 136 
  4. "The Feathers of Peace (2000)" IMDb.
  5. Denise Davis & Māui Solomon (28 Oct 2008). "Moriori: The second dawn". Te Ara: The Encyclopedia of New Zealand. NZ Ministry for Culture and Heritage .
  6. [1] Greenhill, S. J.; Clark, R. (2011). "POLLEX-Online: The Polynesian Lexicon Project Online". Oceanic Linguistics 50 (2): 551–559 .
  7. Denise Davis & Māui Solomon (28 Oct 2008). "Moriori: Facts and figures". Te Ara: The Encyclopedia of New Zealand. NZ Ministry for Culture and Heritage .

BibliographiaRecensere

  • Clark, Ross. 1994. Moriori and Maori: The Linguistic Evidence. In The origins of the First New Zealanders, ed. D. Sutton, 123–135. Aucopoli: Auckland University Press.
  • Galbraith, Sarah. A Grammar of the Moriori language.