Linguae Libycae
Linguae Libycae[2] sive Barbaricae,[3] quibus Mazyces loquuntur, sunt linguae fere aboriginales Africae Septentrionalis. Familiae Afrasiaticae pertinent. Grammatici aliqui eas ut linguam unam concipiunt. Pleriqui homines qui linguis Libycis utuntur Algeriam Marocumque habitant; nonnulli et in Provincia Africa (Tunisia), Libya, Aegypto, Mauretania, Malio, Nigerque inveniri possunt. Etsi numerus eorum numquam recte investigatus sit, haud dubie locutores horum idiomatum inter quindecies centena milia et viginties centena milia (15-20 000 000) computari possunt. Lingua Numida antiqua lingua Libyca fuit.
Linguae Libycae vel Mazicanae ⵜⴰⵎⴰⵣⵉⵖⵜ / Tamazight / Tamaziɣt | |
---|---|
IPA | [ tamaziɣt ] |
Taxinomia | Series linguarum cognatarum e familia Afrasiatica |
Locutores | fere 25 000 000[1] |
Sigla | 1 , 2 ber, 3 |
Status publicus | |
Officialis | — |
Privata | Africa septentrionalis; praecipue Marocum, Algeria |
Litterae | |
Scriptura | Neolibyca, Latina |
Procuratio | — |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictaeLocus linguarum Libycarum |
Libycae linguae olim cunctam Africam Septentrionalem occupabant a Nilo flumine usque ad Oceanum Atlanticum, fortasse etiam Insulas Fortunatas quae nunc Canariae Insulae appellantur. Hodie occupant regiones plurimas et cunctas solitudines Saharae, sed linguae aliae, maxime Arabica lingua se imposuerunt apud incolas Africae Septentrionalis. Primum Arabes septimo saeculo Africam ingredierunt, secum ferentes religionem novam Mahometi. In principio lingua eorum urbes tantum occupavit, cum rustici incolae suam linguam non mutavissent, sed a saeculo undecimo novae turbae gentium Arabicarum (Banu Hilal idest "Lunae filii") Africam invaserunt, rusticum Arabicum idioma in agros quoque conferentes.
Subclassificatio
recensereSunt pauca data prompta de lingua Guancha quae quaevis classificatio necessarie incerta est; attamen, est paene universaliter agnita velut Afrasiatica sub fulcimine superstitum glossarum, et est ample creditum ut sit Libyca. Multa de eisdem dici potest de lingua, aliquando "Numidica" nuncupata, in usu in Libycis aut Libyco-Barbaricis inscriptionibus circa Aeram Vulgarem, quarum alphabetum antecedens alphabeti Neolibyci est.
Linguas Libycas digerere complicatum est propter artam cognationem; est pauca distinctio linguae et dialectarum. Praecipua subclassificationis difficultas, nihilominus, est catalogare? intra linguas Libycas Orientales, ubi paulum consensionis est. Secus est consensus de familiae lineamentis:
- Lingua Libyca Orientalis (disputatum)
- Linguae Libyca Septemtrionalis
- Lingua Cinithia (inclusae ibi Rifica, Savia)
- Cabyla
- Lingua Atlantica (inclusae ibi Silha, Mazicana)
- Tuaregicae
- Linguae Libycae Occidentales (inclusa ibi Zenaga)
Variae classificationes praecipue differunt in eis quae considerantur Libyca Orientalis, et quomodo multae varietates agnoscantur velut distinctae linguae.
Notae
recensere- ↑ Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ "Lingua Africana vel Libyca": Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 8r
- ↑ "lingua Barbarica": vide p. 92
Bibliographia
recensere- Fatima Sadiqi, Grammaire du berbère. Lutetiae: Harmattan, 1997. ISBN 2-7384-5919-6