Lingua Kumauni (Kumāṁūnī), e serie linguarum Pahari, ad Linguas Indicas divisionis Indoiranicae et familiae Indoeuropaeae pertinet. In India adhibetur in regione Kumāūn (civitatis Uttarakhand) olim dignitatem principatus reclamante, capite Champawat; ibi planitiei incolae praecipue dialectis linguae Hindi utuntur, montani potius Thibetana et linguis Almora familiae Tibeto-Birmanae (scilicet Darmiya, Chaudangsi, Byangsi olimque Rangkas), sed qui in vallibus et sub monte habitant Kumauni loquuntur.

Lingua Kumauni
कुमाँऊनी
Taxinomia:
Locutores: 2 360 000[1]
Sigla: 1 —, 2 inc, 3 kfy
Status publicus
Officialis
Privata India
Litterae: Litterae Kumauni
Scriptura: Scriptura Devanagari
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Linguae Indicae praecipuae
Linguae Indicae praecipuae

Linguae Indicae praecipuae

Inter dialectos linguae Kumauni recognoscuntur centralis, in pagis Almora et Nainital septentrionali adhibita; boreorientalis, in pago Pithoragarh; meridiorientalis, in Nainital meridionali; occidentalis ad partes occidentales pagorum Almora et Nainital. Sed multi dialecti locales enumerantur, inter quas Askoti, Bhabari, Chaugarkhiya, Danpuriya, Gangola, Johari, Khasparjiya, Kumaiyya (urbis ipsius Champawat), Pachai, Pascimi, Phaldakotiya, Rau-Chaubhaisi, Sirali, Soriyali.

Lingua Kumauni in inscriptionibus regalibus reperitur a saeculo XVII et in carminibus saeculis XVIII-XX scriptis; praecipue autem in traditionibus carminibusque popularibus romancicis, epicis necnon religiosis celebratur.

  1. Ethnologue (anno 1998)

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere
  • "Kumauni" in Andrew Dalby, Dictionary of Languages (ed. recensa: Londinii: Bloomsbury, 2004. ISBN 0747576831) p. 336
  • Devidatta Sarma, Linguistic geography of Kumaun Himalayas: a descriptive areal distribution of Kumauni language. Mittal Publications, 1994. ISBN 81-7099-529-9 (Studies in Tibeto-Himalayan languages')
  • Devidatta Sarma, The formation of the Kumauni language. Pars 1: Phonology and Morphophonemics; pars 2: Morphology and Syntax. New Delhi: Bahri Publications, 1985-1987. ISBN 81-7034-005-5 (Series in Indian languages and linguistics, 13, 15)