Lingua Hispanica mimica
Lingua Hispanica mimica adhibetur ad describendas varias locutiones ab Hispanica motas quae in nonnullis aliter monolingualibus circulis Anglo-Americanis vulgo audiuntur. Locutio Anglica pro Hispanica mimica a Ioanna H. Hill anthropologo-linguista in Universitate Arizonae populo grata facta est, plerumque cum locutione Hasta la vista, baby, in pellicula Terminator 2: Judgment Day insigniter visa.[1] Hill dicit incorporationem volcabulorum falso Hispanicorum sicut hasty banana ('banana temeraria', pro hasta mañana 'usque ad cras'), buenos nachos ('nachos bona', pro buenas noches 'bene valeas et quiescas'), el cheapo, no problemo, hasta la bye-bye, et alios usus festivos sunt genus rassismi absconditi.[2]
Hill linguam Hispanicam mimicam praecipue pervulgatam esse invenit "inter albos quaestus medii et superioris et collegio eruditos."[3][2] Multos invenit Hispanica mimica in sermone quotidiano utentes qui hanc linguam innocuam vel etiam blandam, cum nati Hispanice dicentes eam contumeliosam probabiliter habent. Arguit Hispanicam mimicam de indicatione abscondita stereotyporum negativorum locutorum Hispanicorum dependet, et eam accurate digeri posse si modo stereotypi negativi de hispanophonis attingi possint.[2]
In commentario José, can you see?[4] Ana Celia Zentella dicit linguam Hispanicam mimicam esse dimidium normarum duplicum, per quam Hispanici sese ad normas linguisticas Anglicas accommodare debent, cum Anglo-Americani omnes aspectus grammaticos linguae (Hispanicae) ex qua mutuantur libere neglegere possunt. Secundum Zentella, "Latin(a)s manifeste a rigidis puritatis linguisticae normis coguntur, sed linguistica alborum confusio imperturbata manere solet; revera, linguistica alborum confusio personae consentaneae necessaria est, affabilitasque multiculturalis apparet.[5][6]
Hill linguam Hispanicam mimicam duobus aliis Hispanicae Anglicae gradibus opponit, quae Anglice appellat Nouvelle Spanish ('Hispanica Nova'), plerumque ad saporem Hispanicum venditionis causa adhibendum, exempli gratia "the land of mañana" ('terra cras'), ad describendam regionem meridioccidentalem et "Hair Casa" ('Domus Comae'), nomen salon pulchritudinis, ac Cowboy Spanish ('Hispanica Bubulcorum'), vocabula mutua pro rebus et notionibus regioni pertinentibus, sicut coyote, mesa, et tamale.[2]
Notae
recensere- ↑ Hill 1993:145-176.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 Hill 1995.
- ↑ Anglice: ""among middle- and upper-income, college-educated whites."
- ↑ Locutio ex primis verbis "The Star-Spangled Banner," carminis nationalis Civitatum Foederatarum.
- ↑ Anglice: "Latin(a)s are visibly constrained by rigid norms of linguistic purity, but white linguistic disorder goes unchallenged; in fact, white linguistic disorder is essential to a congenial persona, and passes as multicultural 'with-it-ness.'"
- ↑ Zentella 2003.
Bibliographia
recensere- Hill, Jane H. 1993. Hasta La Vista, Baby: Anglo Spanish in the American Southwest. Critique of Anthropology 13(2):145-176.
- Hill, Jane H. 1998. Language, race, and white public space. American Anthropologist 100(3):680–689. doi:10.1525/aa.1998.100.3.680.
- Hill, Jane H. 1995. Mock Spanish: A Site for the Indexical Reproduction of Racism in American English. Language & Culture, Symposium 2, 9 Octobris.
- Trotta, Daniel. 2006. "Americans not waiting for mañana to learn Spanish," Reuters, 12 Maii.
- Urciuoli, Bonnie. 1996 Exposing Prejudice: Puerto Rican Experiences of Language, Race, and Class. Westview Press.
- Zentella, Ana Celia. 2003. "José can you see": Latin@ responses to racist discourse. In Bilingual Games, ed. Doris Sommer. Novi Eboraci: Palgrave Press. ISBN 9781403960122.
- Zimmer, Benjamin. 2006. "Mock Spanish or Mock Mock Spanish?" Language Log, 12 Maii. Universitas Pennsylvaniae.