Lingua Groenlandica

lingua
Lingua Groenlandica
IPA: [ kalaaɬisut ]
Taxinomia:
Locutores: 56 000
Sigla: 1 kl, 2 kal, 3 kal
Status publicus
Officialis Groenlandia
Privata
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Groenlandica (Groenlandice Kalaallisut, Latine etiam appellata lingua Grönlandica, lingua Escimaea Groenlandiae vel Inuktitut Groenlandicum) est lingua ex familia linguarum Escimaeo-Aleut, quae ergativae et polysyntheticae dicuntur. Proxime ad linguam Inuktitut accedit.

Anno 2009 unica lingua publica Groenlandiae facta est, ubi plusculum quam quinquaginta milia hominum[1] eá loquuntur. Praeterea sex milia[2] Groenlandorum peregre vivunt (plerumque in Dania et Faerois) patrio sermone inter sese utentes.

DialectiRecensere

Lingua Groenlandica generalis, Kalaallisut dicta, tres praecipuas dialectos complectitur: Occidentalem, Orientalem, Borealem. Occidentalis dialectus, maxima numero, Kitaamiusut appellatur. Orientalis dialectus, qua circiter 3'000 hominum utuntur, Tunumiisut vel Tunumiit oraasiat nominatur. Borealis dialectus nomine Inuktun, minima quidem omnium, sed Canadensibus linguis Escimaeis affinissima, in usu est apud 800 fere hominum circum urbem Qaanaaq (Thule) habitantes[3].

Aliter atque lingua Inuktitut, quae notis syllabas designantibus utitur, lingua Groenlandica scribitur litteris Latinis. Littera Q, sonum uvularem surdum /q/ designans, olim signo K’ ĸ ('kra') scribebatur. Illud signum inductum est a Samuele Kleinschmidt (1814–1886), missionario in meridiana Groenlandia nato, qui anno 1851 Grammaticam linguae Groenlandicae Berolini in lucem ediderat. Etiam Carolus Aemilius Janssen, missionarius et magister, pugnabat pro nova et emendata orthographia a Kleinschmidt proposita. Quae usque ad annum 1973 in usu fuit.

Fontes LatinaeRecensere

NotaeRecensere

  1. Vide numerum Groenlandorum, qui die 1 Ianuarii 2022 in ipsa Groenlandia habitaverunt.
  2. Vide numerum Groenlandorum, qui die 1 Ianuarii 2022 extra Groenlandiam habitaverunt.
  3. Vide linguam Groenlandicam apud ethnologue.com.

Nexus externiRecensere