Lingua Dunganica[1] est una e linguis Sinicis. Dungan gens est Sinica, sed Musulmana, quae in multis terris Mediae Asiae habitat. Nam in Chirgisia circa 52 milia hominum Dunganice loquuntur, in Kazachstania circa 46 milia, in Uzbecia circa tria milia et in Russia circa 500. In Sinis Musulmani Sinicae originis et characteribus Sinicis et abecedario Arabico interdum utuntur. Ad usum linguae Dunganicae Mediae Asiae anno 1927 abecedarium e signis Arabicis elaboratum est, anno 1928 novum abecedarium e litteris Latinis creatum est, sed latinizatione finita solum anno 1953 abecedarium Dunganicum e litteris Cyrillicis creatum est. Toni, quas vocales Dunganicas, sicut Sinenses, habent, et quibus solis inter se vocabula saepe distinguunt, in scriptura Dunganica non significantur; in lexicis vel post vocabulum adduntur (e.g. банфонзы I–I–II), vel post syllabam unamquamque litteris superioribus significantur (бан1фон1зы2, in lingua Mandarina 班房子).

Lingua Dunganica
Хуэйзў йүян, җун-ян хуа
TaxinomiaSinotibetanae
 Sinicae
Locutoresc. 100 000
Sigla1 , 2 , 3 dng
Status publicus
Officialis
PrivataChirgisia, Kazachstania
LitteraeAbecedarium Dunganicum
Scriptura
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
  1. Cf. binomina Halictus dunganicus, Biuterina dunganica, Spasskyterina dunganica.