Lingua Cimbrica
Lingua Cimbrica (Cimbrice: Zimbrisch gaprècht, Zimbrische zunga; Theodisce: Zimbrisch; Italice: Cimbro) dialectus Bavarica antiquissima est, quae in Italiae septentrione a grege sat pusillo velut sermo patrius colitur.
Descriptio
recensereLingua haec in nonnullis vicis montanis in Provincia Tridentina, in Bellunensi et in Provincia Vicetina plus minusve vigebat, praesertim in sic dictis Communitatibus septem/Siben Komoin et Communitatibus tredecim/Dreizehn Komoin. Revera nunc autem ab UNESCO inter totius mundi idiomata maxime periclitantia numeratur.
Incolae circa annum 1100 e Bavaria in citatas regiones commigraverant. Ob insulam linguisticam procul a terris Theodiscis sitam multa elementa vetustissima adhuc conservantur. Itaque lingua etiam a hodiernis Germanis, si intellegere velint, disci debet. Italici dialectae temporibus recentioribus quoque nova verba in idioma Cimbricum attulerant. Tempore Beniti Mussolini usus linguae istius interdictus est.
Nostris autem diebus tribus solus, ubi omnes incolae idiomate illo utuntur, Lusern est. Inde versio ibi adhibita exemplo pro extraneis et pro usu in instrumentis communicationis socialis (e.g. in televisione Zimbar Earde) est. Aliquo modo similis est lingua qua homines loquuntur in Valle Fersinae in Provincia Tridentina.
Pater noster
recensereSequuntur verba Orationis dominicae lingua Cimbrica diversis e saeculis.[1]
Catechismus circa 1602 | Catechismus circa 1813 | Missale anni 1979 | Latine |
---|---|---|---|
Vater unzer derdo pist in die himele, | Ünzar Vaatar von me Hümmele, | Ügnar Bàatar, ba pist in hümmel, | pater noster qui es in caelis |
gheaileghet ber dain namo, | sai gahéart aür halgar naamo; | zai gahòlighet dar dain naamo, | sanctificetur nomen tuum |
zukem dain raik. | khèmme dar aür Hümmel; | as khèmme dar dain Regno, | adveniat regnum tuum |
Dain bil der ghesceghe | sai gatànt allez baz ar bèlt iart, | zai gamàcht bia du bill, | fiat voluntas tua |
also bia ime himele also in der erden. | bia in Hümmel, asò af d èerda; | bia in hümmel, azò in d’éerda. | sicut in caelo et in terra |
Ghibuz heute unzer teghelek proat. | Ghèt üz haüte ünzar pròat von altaaghe; | Ghitzich hòite ’z ügnar pròat bon allen taghen, | panem nostrum cotidianum da nobis hodie |
Vnt vorghibe uz unzere sunte | un lazzet üz naach ünzare schulle, | borghit ozàndarn d’ügnarn zünte | et dimitte nobis debita nostra |
also bia bier vorgheben unzer soleghern. | bia bar lazzan se naach biar dén da saint schullikh üz; | bia bràndare borghéban bèar hatzich offéndart, | sicut et nos dimittimus debitoribus nostris |
Vnt vuer uz net in vursúkonghe. | haltet üz gahüütet von tentaziuun; | mach as bar net bàllan in tentatziùum, | et ne nos inducas in tentationem |
Sonder erluosuz von vbel. | un höövet üz de üübel. | ma liberàrzich bon allen béetighen. | sed libera nos a malo |
amen. | Asò sai z. | Also sei’s. | amen |
Cimbri antiquitatis
recensereNuncupationem Cimbrorum istorum Germanophonorum fac ne confundas cum populo antiquo Cimbrorum (Graece: Κίμβροι) qui annis inter 113 und 105 a.Chr.n. Romanis bella atrocia intulerat.
Nexus externi
recensere- Centrum documentarium ad Lusern
- Zimbar Earde, emissiones televisificae
- Dar Foldjo - periodica officialia vici Lusern
- Cursus interretialis ad linguam Cimbricam discendam quem composuit germanophonis et anglophonis Remigius Geiser, zoologus Bavaricus Iuvavi vitam degens
- De cultu atque humanitate Cimbrorum symbolae