Aperire sectionem principem
Frontispicium libri artificis Songs of Innocence and of Experience—a Gulielmo Blake uxoreque scripti, inlustrati, impressi, colorati, ligati—est exemplum libri artis.

Liber artis, vel fortasse liber artificialis (Anglice: artbook, art book), est quilibet liber de arte, artis historiá, vel artificis liber (artist's book), qui ipse opus artis aestimari potest, usitatam libri formam habens, saepeque ex parvá editione (limited edition) divulgatum, inusitatas impressionis rationes vel modos productionis aliquando adhibens. Nomen liber artis etiam mythistorias graphicas (graphic novels) significare potest, atque adeo libros animatos (mangas) et alia genera inlustrationum graphicarum, exemplis artis computatralis non exceptis, atque frequenter libros photographiae bellae artis (fine-art photography). Manuscripta autem inluminata usitate libros artis non habentur, quamquam ea simul sint artes et libri.

Clari librorum artis editoresRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!