Liber Salopiensis

codex

Codex manuscriptus Liber Salopiensis nuncupandus,[1] vulgo Shrewsbury Book,[2][3] in bibliotheca Britannica servatur sub siglo Royal MS. 15. E. vi., quem codicem Ioannes Talbotus connestabilis Normanniae principissae Margaritae Andegavensis, futurae reginae Anglicae, anno 1445 ad matrimonium commemorandum dono dedit.

Frontispicium libri Salopiensis. In imagine dedicationis Ioannes Talbotus comes Salopiae librum reginae Margarita Andegavensis dono dedit, adsedente marito Henrico VI rege (BL Royal MS 15 E VI f. 2v)

Margarita enim, annum sedecimum agens, a Rothomago Normanniae in Angliam a Talboto mense Aprili 1445 conducta est. Ibi regi Henrico VI die 23 huius mensis in abbatia Tichfeldensi nupsit dieque 30 Maii eiusdem anni regina in abbatia Westmonasteriensi ab archiepiscopo Cantuariensi Ioanne Stafford coronata est.[4] Dum iter in Angliam faciebant Talbotus eae hunc codicem summa arte illuminatum dono dedit "ne linguam Anglicam cognitura Francogallicae oblivisceretur", historias romanicas cantilenasque epicas comprehendentem necnon libros de nobilitate.

Libri in hoc codice comprehensiRecensere

Fabulae romanicae et cantilenae
Libri de nobilitate reque militari

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "popularly known as the Shrewsbury Book": Henry Shaw, Dresses and decorations of the Middle Ages (Londinii: Pickering, 1843 1 2) vol. 2 no. 49
  3. Recentius "Talbot Shrewsbury Book", e.g. catalogus Bibliothecae Britannicae
  4. #Tout (1893)
  5. ARLIMA
  6. ARLIMA
  7. ARLIMA
  8. ARLIMA
  9. ARLIMA
  10. ARLIMA

BibliographiaRecensere

  • Karen Fresco, "Christine de Pizan’s Livre des fais d’armes et de chivalerie and the Coherence of Brit. Lib. MS Royal 15 E. vi" in Karen Fresco, Anne D. Hedeman, edd., Collections in Context: The Organization of Knowledge and Community in Europe (14th-17th Centuries) (Columbus: Ohio State University Press, 2011) pp. 225-266 MUSE
  • Anne D. Hedeman, "Collecting Images: The Role of the Visual in the Shrewsbury Book (BL Ms. Royal 15 E. vi)" in Karen Fresco, Anne D. Hedeman, edd., Collections in Context: The Organization of Knowledge and Community in Europe (14th-17th Centuries) (Columbus: Ohio State University Press, 2011) MUSE
  • André de Mandach, "A Royal Wedding-Present in Making: Talbot's chivalric Anthology (London, B.M., Royal 15. E VI.) for Queen Margaret of Anjou and the 'Laval-Middleton' Anthology of Nottingham (Univ. Lib. Mi. LM. 6)" in Nottingham Medieval Studies vol. 18 (1974) pp. 56-76 situs venalis
  • Andrew Taylor, "The Time of an Anthology: BL Ms. Royal 15 E. vi and the Commemoration of Chivalric Culture" in Karen Fresco, Anne D. Hedeman, edd., Collections in Context: The Organization of Knowledge and Community in Europe (14th-17th Centuries) (Columbus: Ohio State University Press, 2011) MUSE
  • Craig Taylor, "The Treatise Cycle of the Shrewsbury Book, British Library MS Royal 15.E.vi" in Karen Fresco, Anne D. Hedeman, edd., Collections in Context: The Organization of Knowledge and Community in Europe (14th-17th Centuries) (Columbus: Ohio State University Press, 2011) MUSE
  • T. F. Tout, "Margaret of Anjou" (1893) in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad librum Salopiensem spectant (Shrewsbury Book (BL Royal MS 15 E vi), Talbot Shrewsbury Book (BL Royal MS 15 E vi)).