Leri
Leri (Theod. Leer) oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Situm est ad flumen Amisiam. Est sedes maior naviculariarum in Germania[1]. Ad Leros et vici Bingum, Heisfelde, Hohegaste, Leerort, Loga, Logabirum, Nettelburg et Nüttermoor pertinent.
Locus: 53°13′51″N 7°27′10″E
Numerus incolarum: 35 163
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Leer (Ostfriesland)
Gestio
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereLeri saeculo 8 conditum est. Anno 791 religio Christiana in oppido accepta est. Saeculo 10 nomine hleri in actis descriptum est. Postea Leri ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit. Annis 1744 - 1806 oppidum ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Leri Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Leri circuli Lerensis est, qui anno 1932 circulo Weener dissoluto auctum est. Leri ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in Leris novam patriam inveniunt. Vici supra dicti annis 1968, 1971 atque 1973 cum Leribus coniuncti sunt.
Cives clari
recensereNati
recensere- Arminius Lange (1912 - 1943), presbyter catholicus Germanicus ad victimarum Nazistarum gregem pertinens qui dicitur Lubecae martyres.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Leros spectant. |