Leontius (usurpator)
Leontius (natus saeculo 5, mortuus anno 488) dux militum et usurpator Imperii Romani Orientalis fuit.
Cursus honorum
recensereLeontius anno 482 a Zenone imperatore magister militum per Thracias et patricius nominatus est. Cum Illus magister militum anno 484 seditionem contra Zenonem coepisset, Leontius cum exercitu in eum missus est, sed Illus Leontio persuasit, ut ad suam factionem transiit. Quod autem Illus affectationi populi carebat, Leontius Tarsi die 19 Iulii 484 novus imperator proclamatus est. Sed exercitus Zenonis Theoderico et Iohanne Scytha ducibus seditiosos die 8 Augusti apud Antiochiam vicit et copias Leontii et Illi in castello Papurio obsedebat. Anno 488 castellum proditione expugnatum et Illus atque Leontius morte puniti sunt.