Leo Simeonis filius Vygotskij (Russice Лев Семёнович Выготский, tr. Lev Semënovič Vygotskij; natus familia Iudaeica Выгодский, tr. Vygodskij die 5 [17] Novembris 1896 Orssae in urbe tunc gubernii Mohiloviensis Imperii Russici, nunc regionis Vitebscensis Rutheniae Albae, mortuus die 11 Iunii 1934 Moscuae) fuit psychologus Sovieticus, conditor 'psychologiae culturalis-historicae', psychologiae auctus et constructivismi.

Wikidata Leo Vygotskij
Res apud Vicidata repertae:
Leo Vygotskij: imago
Leo Vygotskij: imago
Nativitas: 17 Novembris 1896; Orsa
Obitus: 10 Iunii 1934; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: לײב װיגאָד, Лев Симхович Выгодский

Familia

Coniunx: Roza Noevna Vygodskaya

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Principia de educatione puerorum

recensere

Signa sunt soni, picturae, gestus per quae puer et exprimit et communicat cogitationes suas. Similia sunt instrumentorum, quia se interponunt inter hominem et realitatem, id est, homo et discit et docet per signa.

Facultas exprimendi

recensere

Inter omnia signa, sermo non parvum obtinet locum. Sermo est facultas exprimendi et communicandi cogitationem per signa vocalia. Quando homo discit linguam suam: ingreditur societatem, instituit consuetudinem cum aliis hominibus, se ipsum exstruit. Aliis verbis, sermo est homini porta mundi.

Facultas discendi

recensere

Considerandi sunt quidam conceptus, quos Vygotskij de facultate discendi creavit. Quales sunt:

  • Zona evovimenti proximalis dicuntur omnia, quae puer, datis aptis condicionibus et auxiliis, discere potest. Puer enim potest multa per se discere. Quae autem per se discere non potest, discit et facit interveniente alio, sive adulto, sive puero maioris aetatis aut callidioris ingenii.
  • Ratio inter sermonem et cogitationem. Cogitatio est simul imago alicuius rei et actio mentis. Quae imagines et actiones certum non habent in cerebro locum. Sermo est instrumentum per quod puer exprimit cogitationem et format conceptus.
  • Syntesis non est mera elementorum summa, sed effectus omnino novus ex elementis ante datis. Aliis verbis, puer, dum discit, iungit cogitationis elementa, ex quibus format novos conceptus. Syntesis est verus educationis progressus.
  • Interventio. Qui discit et qui docet, eiusdem participes sunt artis. Magistro interveniente, discipulus introducitur in illum mundum, in quo ipse magister est. Interventio tamen haud semper datur per magistrum. Aliquando datur per signa, per res, per mores, quae in societate vigent.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonem Vygotskij spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
 
Scientia

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!