Lectorium Rosicrucianum est novus motus religiosus qui se mundialem Christianitatis esotericae scholam aestimat. Conditum est anno 1935 a Ioanne van Rijckenborgh, Zwier Gulielmo Leene fratre, et Catharose de Petri, mysticis Nederlandicis. Schola docet genus hodierni Gnosticismi Christiani quod in notionibus et imaginibus Rosicrucianismi, fidibus Catharorum, et aliis conditur formulis cogitationis religiosae et mysticae, sicut hermetismus et alchemia.

Signum Lectorii Rosicruciani.
Tenplum Renova in vico Bilthoven Nederlandiae.

Lectorio Rosicruciano, quamquam a Nazistis per bellum supresso, nunc sunt plus quam 15 000 sodalium, ac sodalitas ramos in civitatibus omnem per orbem terrarum habet, in Europa, America Septentrionali et Australi (praecipue Brasilia), Africa, Australia, Nova Zelandia, et Britanniarum Regno.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Faivre, Antoine. 1996. Pour en finir avec les sectes – Le débat sur la commission parlementaire. Capitulum "Les courants ésotériques et le rapport: Les exemples de Nouvelle Acropole et de la Rose-Croix d'Or (Lectorium Rosicrucianum)," pp. 246–252. CESNUR: Di Giovanni. ISBN 8885237118. PDF.
  • Rosicrucians through the Ages. Rozekruis Pers / Rosycross Press. ISBN 9067323233.

Nexus externi recensere