Laudenbachia,[1] Latine quasi Rivus Sonans, Germanice Laudenbach, temporibus antiquis Ludinbach aut Luthenbach, lingua propria incolarum Ludenbach, est vicus in Hassia septentrionali, pars oppidi Magnae Almerodae, in pago Verrae Visnerique situs.

Vicus loci amoenitate, aquae puritate, pratorum pulchritate praeditus habet incolas mille et ducentos; imperium civitatis obtinet Socialis Democratica Factio Germaniae.

Mons, qui prope vicum iacet, est Visnerus; hieme splendent loca circum Laudenbachiam nivibus vere candidis, cum natura regionis careat omni pollutione; aestate arva valent frumento, fructibus ac floribus.

Hieme incolae nivibus fruuntur tabulis ligneis vehentes; aestate carpunt flores atque agunt choros. Semper sunt felices; aer, aqua, vici amoenitas omnia bona efficiunt.

Egregius incola Laudenbachiae erat pictor Henricus Pforr. Is, natus anno 1790, pinxit multas Laudenbachenses imagines, quae plerumque spectantibus loca prope vicum, aedificia et homines Laudenbachiae ostendunt. Henricus Pforr dicitur optimus patriae artifex fuisse, nam neque oppidum Magna Almeroda neque totus pagus gloriari possunt ea re, ut habuerint tam praeclarum civem sicut Laudenbachia.

Civitas Laudenbachiae est divisa multas in societates, quarum princeps praestat factio SPD, tum factio altera, deinde societas patriae, venatorum, corpora exercendi, cantantium et ceterae; denique anno 2002 condita est societas ebriae iuventutis velut diabolorum conviviorum, qui vitae publicae valde prosunt.

Sed imprimis, Laudenbachia fertur receptaculum esse regis Bohemiae, electoris Saxoniae Hassiaeque, qui eo loco, ut fama est, multum temporis privati sumere solet.

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)