Visnerus vel Visnerus Magnus, Theodisce Hoher Meißner, est mons altissimus Hassiae septentrionalis.

GeographiaRecensere

Mons Visnerus imprimis in territorio communis Berkatal inter urbes Cassalam, Fuldam et Gotam iacet. Apud montem fons fluminis Berkae est, tributariae fluminis Werahae quae ad septentrionem versa una cum fluvio Fuldaha flumen Visurgem format. Summum locum Visneri praestat Culmen Cassellanum, cuius altitudo 753 metrorum adaequat.

Nexus externusRecensere