Verba Latina obscena
(Redirectum de Latina obscaena)
Verba Latina obscena spectant ad profanum aut subturpe aut illiberale vocabularium latinum atque eius ad usum. Vocabularium latinum obscaenum maxime constat verbis ad rem veneream pertinentibus scatologicisque. Quae quidem verba improba etiam appellabantur .
Tabula verborum
recensere- Ānus -i m.: pars posterior quā animal excrēta ejicit et aliā libīdinōsō mōrē.
- Arrigere pro 'erigere, altum tollere, turgere' ; eg. 'arrectus penis' et in contrariō : languēre, cadere
- Colei (-orum, m.): pro 'testibus' eg. 'Coleos depilātos portas' et 'bene coleātus'
- Cunnus (-i, m.): pro 'vagina'
- Culus (-i, m.) = podex m. : pro 'ano' et 'clunibus'
- Dejicere seu dimittere caput : pro 'clūnes praebēre capitē succumbitō'
- Dolēre res sibi : Culus mihi dolet aut Mentula mihi dolet 'cum vehementer futūtum est'
- Merda (-ae, f.): pro 'stercore humano'
- Fello (fellare, fellavi, fellatum) = fellicāre = glūbere ≠ irrumāre: pro 'membro virili lingere'. Hoc, fellatiō (-nis, f.), quae actus est.
- Fibūla : thēca aēnea quā continentia puerō imponitur inde verba infibulare <> refibulare : fibulam peni inductam solvere.
- Futuo (futuere, futui, fututum): pro 'coeo'
- Īnforāre : pro 'ācriter futuere'
- Irrumo (irrumare, irrumavi, irrumatum): pro 'in ōrē membro virili coire'; 'in ōrē membrum virīlem dare'
- Landica (-ae, f.): pro 'clitore'
- Lingere cunnum vel anum : pro 'lingā facere'
- Mentula (-ae, f.) et verpa (-ae, f; curta et magna.) et pipinna (parva): pro 'membro virīli'
- Pathicus ≠ paedicator : pro 'solitō mulierum mōrē futui'
- Pedico (pedicare, pedicavi, pedicatum) : pro 'in ano membro virīli coire' ; et pedicari : quis coitur
- Pedo (pēdere, pepēdi, pēditum): pro 'crepitum facio'
- Ceveo (cevere): pro 'solitō pathicorum mōrē clunes muliebriter commovendi'
- Criso (crisare, crisavi): pro 'solitō mulierum mōrē clunes in coitu commovendi'
- Caco (cacare, cacavi, cacatum): pro 'defaeco'
- Mingo (mingere, minxi, minctum/mictum): pro 'urinam facio'
- Moecha (-ae, f.), meretrix (-cis, f.) et lupa (-ae, f.): pro 'muliere pro nummo coiente'
- Cunnilingus (-i, m.): pro 'ore vagina lingens'. Hoc, cunnilingere
- Sibi stare : membrum virīle ērigere
- Turgere -eo eg. 'pēnis turget' id est ērectus est.
- Verpus adj.: recutītus, cui praepūtium deest.
Scriptores et opera obscaeniora
recensere- Gaius Valerius Catullus
- Quintus Horatius Flaccus in saturis et iambis
- Carmina Priapea
- Titus Petronius Arbiter
- Marcus Valerius Martialis
- Decimus Iunius Iuvenalis
- Antonii Panormitae Hermaphroditus
- Satyra sotadica, fortasse a Nicolao Chorerio scripta
Fons
recensere- Gaston Vorberg, Glossarium eroticum, 1965, Hanau (et saepius antea).