Lambertus de Tureio[1] (natus anno circiter 1155; mortuus 1215 sive ante annum 1224)[2] fuit particeps expeditionis sacrae in Albigenses iuxta Simonem de Monteforti, a quo mox factus est dominus Limosi et (ante annum 1213) Podii Viridis necnon Saxiaci, ubi castellum ruinosum restituit. Cum Gualterio Langton anno 1211 a Raimundo Rogerio comite Fuxii captus est:

Comes autem ille maximis catenis ligatos in teterrimo et tam angusto posuit carcere, quod nec stare nec extenti iacere valebant; lumen etiam non habebant nisi candelam, et hoc solummodo dum comedebant; unum brevissimum foramen in illo erat ergastulo, per quod cibaria eis porrigebantur. Ibi longissimo tempore eos tenuit Comes Fuxi, donc multá pecuniá sunt redempti.[3]

Lambertus in matrimonium duxit Briennam de Beynes, quae, Lamberto mortuo, Guidoni de Monteforti nupsit.[4] Filiam genuit Mathildem de Tureio quae Petro de Vicinis nupsit.[5]

  1. Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 82, 248
  2. Paginae variae genealogicae
  3. Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 55.248
  4. "Guy de Montfort" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
  5. Paginae genealogicae; cf. Cartularium Apr. 1210

Bibliographia

recensere
  • Eugène Martin-Chabot, ed., La chanson de la croisade albigeoise (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1931-1961) vol. 1 pp. 91, 95, 123, 267; vol. 2 pp. 101, 111, 121-127, 169-171; vol. 3 vol. 95
  • W. A. Sibly, M. D. Sibly, interprr., The history of the Albigensian Crusade: Peter of les Vaux de Cernay's Historia Albigensis (Woodbridge: Boydell, 1998. ISBN 0851158072) pp. xxix, 47, 61, 64, 127-128, 190-191

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.