Et lacrimatus est Iesus est versus completus e versione Vulgata Evangelii secundum Ioannem (11:35).[1] Graece Ἐδάκρυσεν ὁ Ἰησοῦς legitur.

De hac fabulaRecensere

Pars prima capitis narrat de resurrectione Lazari, Iesu amici. Lazarus in morbum cecidit, et cum Iesus adventurus esset, mortuus est. Familia Lazari propinquum suum lacrimavit, et cum Iesus mortuum esse Lazarum cognovit, familiamque lacrimantem vidit, ipse lacrimavit. Tunc Iesus Lazarum e leto liberavit.

InterpretatioRecensere

Multi Christiani hanc sententiam Iesum probare hominem credunt. Iesus flevit sicut homo quispiam, ob amici mortem. Igitur corpus in quo Iesus egit re vera fuit humanum, et etiam sensus humanos habuit.

Ambiguitas tamen adstat, quia non potest certe sciri si Iesus lacrimavit quia Lazarus mortuus erat, aut quia familia Lazari potentiam Iesu non credidit, lacrimantes, etiamsi Iesus cum eis adfuit.

NotaeRecensere

  1. "Et lacrymatus est Jesus": Vetus Italica ed. Sabatier vol. 3 p. 445. "Et lacrimatus est Iesus": Vulgata Stuttgartensis. "Lacrimatus est Iesus": Nova Vulgata

Nexus interni