L(a
"l(a" est poema ab E. E. Cummings compositum, prima poema in 95 Poems, sua congerie anno 1958, prolata.[1]
Poema ad perpendiculum ordinatur, versibus a singulis ad quinas litteras praeditis:
- l(a
- le
- af
- fa
- ll
- s)
- one
- l
- iness
Textus autem ad libram ordinatus simpliciter legitur
- l(a leaf falls)oneliness
quod ergo a leaf falls ('folium cadit') inter primis duabus litteras verbi loneliness ('solitudo') includit.[2]
Robert DiYanni dicit imaginem singuli folii cadentis esse generale signum solitudinis, et structuram poematis hunc sensum solitudinis augere: scribit "fragmentationem verborum separationem pro oculis ornare quae principalis causa solitudinis est."[3] Fragmentatio verbi loneliness ('solitudinis') multum significat, quia vehementius dicit verbum includere verbum one ('unus'). Praeterea, l littera sola numerus unus videri potest.[4] Robertus Scott Root-Bernstein dicit omnem poematis formam ad numerum 1 accedere.[5]
Inter manifestas explanationis significationes sunt:
- Littera a, articulum indefinitivum Anglicum, in primo versu singularitatem repraesentat.
- Litterae le in versu altero pro articulo definitivo Francico valet, iterum singularitatem significans.
- Primis litteris versuum 6 ad 9 desuper lectis, verbum Latinum soli legitur.
Ricardus S. Kennedy, biographus poetae, hoc poema describit "elegantissime pulchra constructio litteraria quam Cummings umquam fecit."[6][7]
Notae
recensere- ↑ Christopher Sawyer-Lauçanno. E.E. Cummings. Sourcebooks, 2004. 518.
- ↑ Lewis Turco, The Book of Forms (UPNE, 2000), 16.
- ↑ Anglice "illustrates visually the separation that is the primary cause of loneliness."
- ↑ Robert DiYanni, Literature: Approaches to Fiction, Poetry, and Drama (Novi Eboraci: McGraw-Hill, 2003), 584.
- ↑ Robert Scott Root-Bernstein. Sparks of Genius (Novi Eboraci: Houghton Mifflin Harcourt, 2001), 74.
- ↑ Anglice "the most delicately beautiful literary construct that Cummings ever created".
- ↑ Richard S. Kennedy,. Dreams in the Mirror: A Biography of E. E.Cummings (Novi Eboraci: Norton, 1994), 463.
Nexus externi
recensere- An Analysis of Two Poems by E. E. Cummings—An Essay by Iain Landles, www.english.illinois.edu