Kibo (Berolinum)
Kibo (Theodisce Eiscafé Kibo) est caupona cafearia Berolini mense Iunio 2013 condita. Sita est in vico Wedding, quo homines e toto orbe terrarum confluunt. Numerari potest inter magni momenti locos in Germaniae capite, ubi lingua Esperantica publice colitur.
Oblata
recensereOfferuntur in cafeo glaciei comestibilis species multae necnon placentae domi confectae. Plurima apta sunt et veganismi fautoribus et lactosum non ferentibus.
Nomen philosophiaque
recensereNuncupatio pro Africae altissimo monte Kilimandiaro voluntatem institorum expresserit, ut atmosphaera internationalis vici Wedding usquequaqam et porro augeatur. Ita origo incolarum diversissima honoretur. Possessor e Romania venit. Cum instituta culturalia ibidem haud multa sint, dantur in taberna cafearia et spectacula ad cultum atque humanitatem pertinentia. Spiritus multiethnicus quoque sublineatur honore qui linguae Esperanticae attribuitur. Index ciborum et Esperantice scriptus exstat. Esperantistae ad circulum ludorum menstruorum ab intimo corde invitantur. In libro quodam de Consociatione Esperantica Berolinensi-Brandenburgensi, qui anno 2017 editus est, Gerardus Bussing poema in honorem thermopolii pepigit, cuius initium sic est:
„Ĉiumonate gaja tribo
Kunvenas en Kafejo Kibo
Kaj, evitante tedajn studojn
Preferas ĉiuspecajn ludojn."[1]
Natura ambiens
recensereApud cafeum invenitur maximum viridarium quod nominatur Volkspark Rehberge. Ibi animi relaxari refocillarique possunt.
Notae
recensere- ↑ Jessica Grasso: La Luda Rondo en Glaciaĵejo Kibo kaj Gerd Bussing: Ĉiumonate (poemo). En: Esperanto. Lingvo kaj kulturo en Berlino kaj Brandenburgio 111 jaroj, Jubilea Libro 1903-2014, redaktita de Fritz Wollenberg. Esperanto-Asocio Berlino-Brandenburgio (ed.), domus editoria Mondial, Neoeboraci/Berolini 2017, kontribuoj en la germana kaj en Esperanto), ISBN 978-1-59569-340-2, p. 403-405. Conversio Latina ecce: Menstruus circulus magno gaudio in thermopolio Kibo convenit. Studia taeda evitantes ludos qualescumque praeferunt.