Jemgum
Jemgum est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Situm est ad finem Nederlandiae atque Mare Germanicum. Ad Jemgum vici Böhmerwold (53 incolae), Critzum (157) , Ditzum (646), Hatzum (180), Holtgaste (236), Jemgum (1.568), Marienchor (43), Midlum (303), Nenndorp (131), Oldendorp (102) atque Pogum (215) pertinent.
Locus: 53°15′57″N 7°23′6″E
Numerus incolarum: 3 624
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Historia
recensereSaeculo 13 Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani in Jemgum commendam condidit. Anno 1362 fluctu magno maris pars agri futuri communis submersus est. Tum Jemgum pars Frisiae Orientalis fuit. A saeculo 16 - post fluctum maxumum anni 1509 - ager Jemgum molibus paulatim auctum est. Annis 1744 - 1806 vicus ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Jemgum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Jemgum ad circulum Weener et ab anno 1932 - circulo Weener dissoluto - ad circulum Lerensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in Jemgum novam patriam inveniunt. Anno 1962 vici supra dicti administrationem in communi generali se coniunxerunt[1]. Anno 1973 denique commune unica Bunde conditum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Jemgum spectant. |