Iustinus Trudeau
Iustinus Petrus Iacobus, vulgo Justin Pierre James, Trudeau (Ottaviae natus die 25 Decembris 1971), alumnus universitatum McGill et Columbiae Britannicae, est politicus Canadensis, Factionumque Liberalium dux, et primus minister Canadae.
Trudeau est filius maior natu Petri Trudeau, quinti decimi primi ministri Canadensis, et Margaritae Trudeau. Pueritiam agebat in publico? cum pater primus minister esset.
Ito? ad universitatem, Iustinus Trudeau multa negotia diversa habebat, qui? continent custos et magister mathematicarum. Anno 2000, ad vitam publicam rediit ut patri laudationem daret, in quo explicavit patrem eum iubere ut observare omnes, neglegens religionem, principium, sententias diversas, et cetera.
Multi dubitaverant utrum Trudeaum habere potentiam civilem annon quod disciplina et negotia videntur non pertinentes esse. Crediderant rationem solam in qua Trudeau prosperus sit esse quod patris nomen habet et fortasse quod gratiam habet. Trudeau autem facultates demonstrabat. Anno 2008, cursum publicum coepit, eligendo currere? pro officio in regione Papineau; poterat currere? pro? officio? in regione in qua officium consequi facilior fuisse. Anno 2012, pugilationem? disposuit contra virum rerum publicarum peritum optimatium fautorem, qui celebratus fuit pugnanti? (nomine Patrocus Brazeau), ut quaereret pecunias, quae consumentur pro cancri investigatione. Inexpectatum omnibus fuit cum Trudeau victoriam adeptus est. Anno 2015, cucurrit? pro? officio? ministri primi Canadae contra Stephanum Harperum, qui annos novem primus minister Canadae fuerat. Factiones Liberales die 19 Octobris 2015 comitia parlamentaria vicerunt. A die 4 Novembris 2015, Trudeau est primus minister Canadae.
Trudeau definito quod sit Canadianum esse diversitatem animando, primus minister fit. Etiam Trudeau promisit se mulierum libertates defensurum esse, patriciis vectigala amplificaturum esse, plebeiis vectigala deminuturum esse, legibus cannabem confirmaturum esse, et pecunias in opera publica collocaturum esse. Etiam promisit se naturam de mutatione climatica conservaturum esse (tamen Trudeau tubos oleo approbavit).
Iustinus Trudeau illa pretia de quibus locutus est in patris laudatione habet. Illa pretia reipublicae administrationes agunt. Exempli gratia, summum principis consilium, quod continent quindecim viri feminaeque quindecim, fecit. Communitatem LGBTQ sustinet, exsules excipit, et vitas indigenarum emendare vult. Atque iuvenes Canadianas hortatur ut se offerent.
Bibliographia
recensere- Biography.com Editors. 2017. Justin Trudeau. Biography.com, 25 Ianuarii.
- Kassam, Ashifa, et Laurence Mathieu-Léger. 2016. Justin Trudeau: "Globalisation isn't working for ordinary people." The Guardian, 15 Decembris.
- Lawson, Guy. 2015. Trudeau’s Canada, Again. The New York Times, 8 Decembris.
- Wallenfeldt, Jeff. 2017. Justin Trudeau. Encyclopaedia Brittanica, 2 Ianuarii.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iustinum Trudeau spectant. |
- Iustini Trudeau pagina interretialis (Anglice)
- Iustini Trudeau pagina interretialis (Francogallice)
- Laudatio pro Petro Trudeaui (Anglice)