Iustina
Iustina (nescimus, quando nata sit; mortua est anno 388) uxor secunda Valentiniani I imperatoris et mater quattor liberum eius erat.
Familia
recensereIustinae pater Iustus erat, Constantio II imperatore corrector provinciae Picini erat[1]. Avus Vettius Iustus erat, consul anni 328. Habuit Iustina praeterea duos fratres nomine Constantium et Cerealem.
Vita
recenserePrimo anno 350 Magnentio usurpatori nupsit, sed tum iunior erat quam ei pareret liberos[2]. Anno 370 Valentinianus imperator vel divortium cum uxore prima Marina Severa fecit propter avaritiam et abusum potentiae[3] et Iustinam novam uxorem sumpsit vel autem matrimonium et cum Marina Severa et cum amica eius Iustina tenuit et legem de ducendis duabus uxoribus promulgavit. Severa de Iustinae pulchritudine etiam imperatori retulisse et ad matrimonium secundum pepulisse dicitur[4]. Iustina imperatori quattuor liberos peperit, anno 371 Valentinianum, qui postea imperavit et filias Gallam, quae postea Theodosio imperatori nupsit, Iustam et Gratam. Anno 383, cum Magnus Maximus usurpator Gallias expugnaret, cum filia Galla et filio Valentiniano primo in Italiam fugit atque Mediolani tutor Valentiniani II fuit, qui nunc hanc partem imperii regebat. Theodosius Magnum Maximum agnovit imperatorem Galliarum. Anno 387 Maximus foedus laesit et Alpes transgressus Mediolanum occupare conatus est. Iustina cum liberis in orientem ad Theodosium fugit. Filiam Galliam ei uxorem proposuit, si eam et Valentinianum in Galliam reduceret et Maximum vinceret[5]. Quod Theodosius fecit. Sed anno 388, cum Magnus Maximus a Theodosio vinceretur, mortua est[6].
Notae
recensere- ↑ Socrates Scholasticus, Historia Eclesiastica IV 31
- ↑ Zosimus, Historia Nova, IV 43,1; Ioannes Antiochenus frag. 187
- ↑ Ioannes de Nicio, Chronicon LXXXII 10
- ↑ Socrates Scholasticus, Historia Eclesiastica IV 31
- ↑ Socrates Scholasticus, op.cit. IV 30
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 101