Iulius Martov
Iulius Martov, seu L. Martov (Russice Л. Мартов), nomine ingenuo Iulius Iosephi filius Cederbaum (Russice Юлий Осипович Цедербаум, tr. Julij Osipovič Cederbaum), natus die 24 Novembris 1873 Constantinopoli et mortuus in exilio die 4 Aprilis 1923 in urbe Schömberg nunc Badeniae-Virtembergiae in Germania, erat rerum novarum strenuus dimicator in Russia atque assecla doctrinae marxisticae.
Obitus: 4 Aprilis 1923; Schömberg
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Nomen nativum: Юлий Осипович Цедербаум
Familia
Memoria
Biographia
recensereCondidit anno 1895 cum Lenino "Unio ad classem proletariam emancipandam". Anno postea iactus est in carceres a regime staristico. Post tres annos in catenis liber factus est et creavit cum Lenino "Iskra" ad proletarios liberandos.
Tamen anno 1903, inter "Secundum Congressum Factionis Operariorum Democraticorum Russiae", contra placita Lenini de quaestionibus structuralibus Factionis opinionem habuit.
Fuit exclusus a Factione Proletariorum ut "Menshevista" et ipse postea factionem "Menshevistarum" condidit. In primo bello omnium nationum participavit ut "Menshevista" congressum Zimmerwald.
In bello revolutionario tam contra Bolsevicos quam contra Exercitum Album vires suas tetendit.
Post victoriam Bolshevistarum dereliquit Russiam anno 1920, sed remansit primipilus honoratus factionis Menshevistarum quos repraesentavit in multis congressibus quorumque opiniones et luctam perrexit promovere in clandestinitate.
Mortuus est exul anno 1923.