Iulianus Modest (vere Julian Modest, pseudonymum pro Georgio Mikhalkov/Георги Михалков; natus Serdicae die 21 Maii 1952[1]) scriptor, bibliothecarius et psychologus Bulgarus est. Praesertim lingua Esperantica opera exarat in quibus lectores de aliorum fatis movere vult. Insuper operam dat periodico Monato quod in Belgio editur.

Wikidata Iulianus Modest
Res apud Vicidata repertae:
Iulianus Modest: imago
Iulianus Modest: imago
Nativitas: 21 Maii 1952; Serdica
Patria: Bulgaria
 
Universitas Serdicensis, ubi Modest fuit et studens et docens, in photographia historica anni 1935

Usque annum 1977 Georgius Mikhalkov philologiae Bulgaricae in Universitate Serdicensi studuit, ubi anno 1973 idioma Zamenhofianum edidicerat. Tempore, quo ille adhuc studiosus in Alma Matre, symbolas varias et carmina in periodico praetitulato "Bulgara Esperantisto" vulgari iussit.

Studiis peractis Aquincum iit ubi Esperantici fautricem quandam in matrimonium duxit et narratiunculae primae Esperanticae apparuerunt. In Hungariae capite operam magnam dedit in rebus variis scribendis pro periodicis Esperanticis: etiam recensiones conficere valde diligebat. In Hungaria, ubi usque annum 1985 vitam degebat, etiam in Sodalitate auctorum iuvenum Hungaricorum (Asocio de Junaj Hungaraj Verkistoj) versabatur. Aquinci collega fuit domini Georgii Sondy qui diu centro culturali Hungarico Serdicae sito praefuerat. In patriam reversus peritiam in Hungaria acquisitam in labore pro Domu editoria "Globus" bene adhibebat. Ex anno 1986 autem Serdicae in universitate linguam et culturam Esperanticas docebat; inter 1985 et 1988 domum editoriam Esperanticam moderatus est et annis inter 1992 et 1993 Consociationi esperantistarum Bulgarorum praefuit.

Iulianus Modest saepe de operibus orgininaliter Esperanticis praelegere solet. Eum recensionum sat multarum et indagationum de litteris Esperanticis auctorem esse patet. Narratiunculae variae tam Esperanticae quam Bulgaricae in alias linguas conversae sunt, e.g. in Albanicam, Anglicam, Hungaricam, Iaponicam, Coreanam, Croaticam, Macedonicam, Russicam, Ucrainicam. Fabulae nonnullae conversae sunt vel in idiomata Persicum[2] et Curdicum. Constat eum esse in auctoribus Bulgariae notissimis; historiunculae eius Bulgarice pactae in multis actis diurnis legi potuerunt, quarum haud paucae libere in interreti relegi possunt. Ecce nomina periodicorum, ubi opuscula eius inveniri possunt: Hungara Vivo, Budapeŝta Informilo, Literatura Foiro, Fonto, Monato, Beletra Almanako, Unda Esperantici, Zagreba Esperantisto.

Nostris diebus Iulianus Modest periodici esperantistarum Bulgarorum officialis moderator principalis est; ei in animo est, ut quam plurimas informationes publicas de re Esperantica spargat. Libros diversos sermonibus Esperantico Bulgaricoque edidit et aliorum auctorum incepta varia disponebat. Etiam Centri PEN Esperantici et Unionis scriptorum Bulgarorum membrum est.

Opera Esperantica selecta

recensere

En Iuliani Modest opera Esperantica:

  1. Ni vivos! – drama de Lydia Zamenhof, Hungara Esperanto-Asocio, Aquinci 1983.
  2. La Ora Pozidonomythistoria. Hungara Esperanto-Asocio, Aquinci 1984.
  3. Maja pluvo – mythistoria. Fonto, Chapeco 1984.
  4. D-ro Braun vivas en ni. Cum dramate praetitulato D-ro Braun vivas en ni et comoedia La kripto. Hungara Esperanto-Asocio, Aquinci 1987.
  5. Mistera lumonarratiunculae. Hungara Esperanto-Asocio, Aquinci 1987.
  6. Beletraj eseoj – tractationes. Bulgara Esperantista Asocio, Serdicae l987.
  7. Ni vivos! – drama de Lydia Zamenhof in phonocapsulis. Balkanton, Serdicae 1987
  8. Sonĝe vagi – narratiunculae. Bulgara Esperanto- Asocio, Serdicae 1992.
  9. Invento de l’ jarcento – cum comoediis Invento de l’ jarcento et Eŭropa firmao et dramatibus Pluvvespero, Enŝteliĝi en la koron et Stela melodio. Bulgara Esperanto-Asocio, Serdicae 1993.
  10. Literaturaj konfesoj – tractationes de litteris Esperanticis tam originalibus quam conversis. Esperanto-societo Radio, Pazarĝik 2000.
  11. La fermata konko – narratiunculae. Al-fab-et-o, Skovde 2001.
  12. Bela sonĝo – narratiunculae, Deoksu Seuli 2007.
  13. Mara Stelo – narratiunculae. Impeto, Moscuae 2013
  14. La viro el la pasinteco – narratiunculae. Eldonejo DEC (Croatia), 2016
  15. Dancanta kun ŝarkoj - narratiunculae. Dokumenta Esperanto-Centro (Croatia) 2018
  16. La Enigma trezoro - mythistoria pro adultis. Dokumenta Esperanto-Centro (Croatia), 2018
  17. Averto pri murdo - mythistoria criminalis. Eldonejo Espero (Slovacia) 2018
  18. Murdo en la parko - mythistoria criminalis, eld.: Eldonejo Libera, Lode van de Velde 2018
  19. Serenaj matenoj - mythistoria criminalis, eld.: Eldonejo Libera, Lode van de Velde 2018
  20. Amo kaj malamo - mythistoria criminalis, eld.: Eldonejo Libera, Lode van de Velde 2019
  21. Ĉasisto de sonĝoj - narratiunculae, eld.: Eldonejo Libera, Lode van de Velde 2019

Nexus externi

recensere