Iulianus Alaphilippe
Iulianus Alaphilippe (natus Saint-Amand-Montrond in Caro praefectura Francicae in regione Centro et Valle Ligeris die 11 Iunii 1992) est Francicus viarum et cyclocross cursor birotarius professionalis, qui hodie pro Deceuninck–Quick-Step UCI WorldTeam vehitur.[1] Frater maior natu est Briani Alaphilippe, cursoris birotarii quoque.[2] Tris stationes in Circuitu Franciae (2018 et 2019) et unam in Circuitu Hispaniae (2017) vicit. Tuniculam flavam die 8 Iulii 2019 in tertia Circuitus Franciae statione cepit; iterum in prima statione die 26 Iunii 2021.
Alaphilippe in Circuitu Britanniae 2018, certamine quod ipse vicit.
Alaphilippe (laeva) in podio certaminis Leodio–Bastogne–Leodium 2015, cum Alexandro Valverde (media) et Ioachim Rodríguez.
NotaeRecensere
- ↑ Torrego, José María (23 Decembris 2018). "El Deceuninck Quick Step busca no sucumbir del cetro mundial del ciclismo en 2019". La Guía del Ciclismo. Digipress Ibérica SL.
- ↑ "Julian Alaphilippe change de costume". 17 Aprilis 2015.
BibliographiaRecensere
- Clément Guillou, "Tour de France 2019: l’énigme Alaphilippe" in Le Monde (15 Iulii 2019)
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulianum Alaphilippe spectant. |