Italia Suburbicaria (dioecesis Imperii Romani)

Italia Suburbicaria (Italia ab urbe recta) ab initio saeculi quarti Dioecesis Imperii Romani erat.

Pars Australis Italiae in Tabula Peutingeriana

HistoriaRecensere

Italia, quae per ius Italicum diu vectigalibus liberata erat, sub Diocletiano imperatore in provincias redacta est. Pars septentrionalis Dioecesis Italiae Annonariae facta est et vectigalia ad Praefectum Praetorio per Italiam solvebat, pars australis Italia Suburbicaria nominata est et urbi Romae victum parabat[1]. Dioecesis mansit ad tempus Ostrogothorum et sub Iustiniano I imperatore iterum ad Imperium Romanum pertinebat. Sed post impetus Langobardorum in partes singulas divisa et anno 584 Exarchatus Ravennatis conditus est.

ProvinciaeRecensere

Ad Dioecesin Italiae hae provinciae pertinuerunt:

AdministratioRecensere

Dioecesis ut alii a Vicario administrata est, qui autem vicarius urbis Romae nominatus est. Sedes vicarii Roma erat, quamquam ipsa urbs ad dioecesin non pertinuit. Vicarii urbis Romae inter alios et hi fuerunt:

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Alexander Demandt, Geschichte der Spätantike, Monachii 1998, p. 36
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.