Italia Almirante Manzini (nata Tarenti die 4 Iunii 1890 et mortua Paulopoli die 16 Septembris 1941) fuit actrix theatralis atque cinematographica Italica.

Wikidata Italia Almirante Manzini
Res apud Vicidata repertae:
Italia Almirante Manzini: imago
Italia Almirante Manzini: imago
Nativitas: 4 Iunii 1890, 3 Iunii 1890; Tarentum
Obitus: 16 Septembris 1941, 15 Septembris 1941; Paulopolis
Patria: Regnum Italiae

Biographia

recensere

Italia Almirante filia actoris Michaelis Almirante atque atricis Uraniae Dell’Este erat. Pater Michael frater fuit Nuntii Almirante, qui pater moderatoris cinematographici Marii Almirante ac actorum Ernesti, Iacobi et Aloisii erat. Italia Almirante Manzini matrua viri politici Georgii Almirante, filius Marii, erat. Postea illa nupsit diurnarium et scriptorem Americum Manzini.

Italia Almirante munus theatri aetate iuvenile incepit et itinera in regiones Italiae et Americam meridionalem fecit. Anno 1911 illa curriculum cinematographicum suum incepit et protagonistas pelliculae Il poverello di Assisi (“Misellus Asisii”) facta est. Anno 1912 illa actrix pelliculae Sul sentiero della vipera (“Apud viam viperae”) et anno 1913 actrix pelliculae L’ombra del male (“Umbra mali”) fuit. Deinde Italia Almirante personam Sophonisbae in pellicula muta Cabiria, anno 1914 facta, tractavit: haec interpretatio claram actricem eam fecit. Inter annos 1916 et 1917 Italia pro officinis cinematographicis Latina Ars et Gladiator Film laboravit et postea, usque ad annum 1927, pro officinis cinematographicis Fert atque Alba Films laboravit.

Post interpretationem in pellicula La bellezza del mondo (“Pulchritudo mundi”) Italia Almirante Manzini curriculum cinematographicum suum confecit et curriculum theatri denuo incepit. Anno 1934 Italia Almirante Manzini postremum in pelliculam sonantem L’ultimo dei Bergerac ("Ultimus inter Bergerac") apparuit. Illa Brasiliam migravit et illic mortua est anno 1941, post morsum insecti venenati.

Cinematographia

recensere

Bibliographia

recensere
  • Almirante, Pasquale, Da Pasquale a Giorgio Almirante. Storia di una famiglia d'arte, Venetiis, Marsilio, 2016.
  • Canova, Gianni, Dizionario del cinema, Mediolani, Garzanti, 2006.
  • Jandelli, Cristina, Le dive italiane del cinema muto, Panormi, L'epos editore, 2006.
  • Sellitti, Domenico, Le donne di Taranto. Sante, streghe, sirene e regine snella storia e nella leggenda di Taranto, Tarenti, 2006.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Italiam Almirante Manzini spectant.