Isara

pagina discretiva Vicimediorum

Isara (-ae, masc.) est nomen fluviorum quorundam. In lingua Celtica aut in lingua Indoeuropaea sunt origines nominis. Is Latine "aquam" dicit, confer vocabula Germanicum et Anglicum Eis et ice quae glaciem significant seu aquam congelatam. Harum rerum periti putant hoc verbum priscum et coniectum olim non solum aquam congelatam sed aquam ipsam significavisse.

  • Duo flumina in Gallia sic vocantur, quorum alter Oise, alter Isère Francogallice appellatur.

Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Huius fons surgit in Arduenna apud Nervios, illius in Alpibus et influit in Rhodanum prope Valentiam urbem.

  • Tertia Isara est flumen Bohemiae, quod Bohemice Jizera, Theotisce autem Iser nominatur.
  • Quarta fluvius est in Austria in Tiroli enim, Theotisce Isel appellatur.
  • In Batavia sunt duo flumina, quae in lingua Batava IJssel appellantur, lingua Latina plerumque Isala.

Postremo alia flumina nomina habent cum verbi radice is sicut fortasse Hister et Hisarcus.

Nexus interni