Iosue Shapiro, vulgo plene Joshua David Shapiro (Kansanopoli in Missuria natus die 20 Iunii 1973) est politicus Civitatum Foederatarum.

Wikidata Iosue Shapiro
Res apud Vicidata repertae:
Iosue Shapiro: imago
Iosue Shapiro: imago
Iosue Shapiro: subscriptio
Iosue Shapiro: subscriptio
Nativitas: 20 Iunii 1973; Kansanopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Joshua David Shapiro

Filius paediatri, familia Iudaica, Iosue Shapiro Dresher(en) in oppido Pennsilvaniae educatus est. Alumnus est Universitatis Rocestriensis, ubi scientiae politicae studuit, Universitatisque Georgiopolitanae, ubi doctor iuris anno 2002 factus est, sed iam his annis secretarius consiliariusque operam dedit Vasingtoniae iuxta politicos Carolum Levin, Petrum Deutsch, Robertum Torricelli, Iosephum Hoeffel.

Factionis democraticae sodalis, legatus est camerae repraesentatium Pennsilvaniensi ab anno 2004 usque in 2012; triumvir comitatus Montgomery Pennsilvaniae ab anno 2011 meruit. Advocatus generalis Pennsilvaniae anno 2016 iterum anno 2020 electus est. Anno 2022 candidatus est ad officium gubernatoris Pennsilvaniae, bono successu.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere