Iosias Pratensis[1] (Anglice Josiah Meadows; pronuntiatus: [d͡ʒəʊ'saɪə 'medəʊz]), sive Novi Orbis Horatius, latinista ac poëta est Americanus, qui haud uno in certamine poëtico, et in patria sua et in Italia, iam victor evasit.

Natus est Minneapoli, in Minnesota, die 25 Novembris anno 2000. Per aliquod tempus Athenis (vulgo Athens), in Georgia, habitavit; nunc autem Monroviae (vulgo Monroe), item in Georgia, vivit.

A patre, et ab aliis praeceptoribus privatis, eruditus est.

In artem poëticam summo cum studio incubuit, et iam quater eius carmina primo praemio honestata sunt: nempe ter in "Certamine Latino Phaedriano" (Phaedrus Latin composition contest)[2], denique in "Certamine Ovidiano Sulmonensi"[3].

Iosias praeterea fidicula bene canit, nec solum Latine, sed etiam palaeograece et Italice scit.

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.