Iosephus Greenberg, vulgo Joseph Harold Greenberg, (Brooklyni natus die 28 Maii 1915; die 7 Maii 2001 Stanfordiae in California mortuus) fuit linguista Americanus familia Iudaica ortus. Universitatem Columbiae frequentavit, unde adiuvantibus Francisco Boas et Ruth Benedict ad universitatem Boreoccidentalem progressus est. Studia eius ibi direxit Melville Herskovitz, qui et ipse discipulus fuerat Boasianus. Greenberg deinde apud Yalenses studuit, mox apud Minnesotenses, et in alma matre Columbiana docuit, ubi Romanum Jakobson et Andream Martinet cognovit. Ab anno 1962 lector et professor in universitate Stanfordiensi fuit.

Wikidata Iosephus Greenberg
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Maii 1915; Brooklynium
Obitus: 7 Maii 2001; Stanford Californiae
Patria: Civitates Foederatae Americae

Greenberg multis operibus ad descriptionem et distributionem geneticam familiarum linguarum (praesertim Africanarum et Amerindarum) contulit, quae autem notiones etiamnunc aliquatenus controversae manent. Praeterea, magnus auctor hodiernae typologiae linguisticae habetur.

Libri
  • 1955 : Studies in African Linguistic Classification. Novo Portu: Compass
  • 1957 : Essays in Linguistics. Chicagine: University of Chicago Press
  • 1963 : The Languages of Africa. Bloomington: Indiana University Press; 2a ed., 1966; 3a ed., 1970
  • 1963 (editor) : Universals of Language: Report of a Conference Held at Dobbs Ferry, New York, April 13–15, 1961. Cantabrigiae Mass.: MIT Press; 2a ed., 1966
  • 1966 : Language Universals, with special reference to feature hierarchies. Hagae: Mouton
  • 1978 (editor) : Universals of Human Language. Stanfordiae: Stanford University Press
  • 1987 : Language in the Americas. Stanfordiae: Stanford University Press
  • 1990 (Keith Denning, Suzanne Kemmer, edd.) : On Language: Selected Writings of Joseph H. Greenberg. Stanfordiae: Stanford University Press
  • 2000–2002 : Indo-European and Its Closest Relatives: The Eurasiatic Language Family. 2 voll. Stanfordiae: Stanford University Press
  • 2005 (William Croft, ed.) : Genetic Linguistics: essays on theory and method. Oxonii: Oxford University Press

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere