Iohanna Sigurdi filia[1] (Lingua Islandica Jóhanna Sigurðardóttir, nata Reykiavicae die 4 Octobris 1942) est femina politica Islandica quae a die 1 Februarii 2009 ad diem 23 Maii 2013 etiam prima ministra Islandiae fuit.

Wikidata Iohanna Sigurdi filia
Res apud Vicidata repertae:
Iohanna Sigurdi filia: imago
Iohanna Sigurdi filia: imago
Nativitas: 4 Octobris 1942; Reykiavica
Patria: Islandia

Familia

Coniunx: Jónína Leósdóttir

Ab anno 2007 ad annum 2009 ministra securitatis socialis fuit. Dum discrimen oeconomicum parit in Islandia anno 2008, derogationem securitatis socialis negavit.

Iohanna, ipsa manifeste homophylophila, cum Ionina Leonis filia (Jónína Leósdóttir) in contubernio vivit et pro iuribus humanis homophylophilorum pugnat. Dum matrimonium hominum eiusdem sexus lege constitutum esset mense Iunii anno 2010, matrimonium cum Ionina conciliavit.

  1. De forma Latina huius nominis, vide Indicem formarum Latinarum nominum Islandicorum.

Nexus externi

recensere
 
Iohanna Sigurdi filia apud Forum globalizationis Nordicum anno 2012 quaestionem profert
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannam Sigurdi filiam spectant.
  • Biographia apud paginam Parlamenti Islandici (Islandice)