-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Marius Iob Cohen (vulgo Job), natus die 18 Octobris 1947 Harlemo filius familiae liberaliter iudaicae familiae, vir publicus Batavus et Amstelodami magister civium est. Ab aetate viginti annorum apud factionem socialem-democraticam Bataviae (vulgo: PvdA) est.

Wikidata Iob Cohen
Res apud Vicidata repertae:
Iob Cohen: imago
Iob Cohen: imago
Nativitas: 18 Octobris 1947; Harlemum
Patria: Regnum Nederlandense

Familia

Genitores: Dolf Cohen;
Proles: Jaap Cohen

Apud universitatem Groningensem studia iurisprudentiae ab anno 1966 usque ad1971 fecit. Postea apud universitatem Lugdunensem Batavorum atque universitatem Mosae Traiecti laboravit. Ibi anno 1983 professor, anno 1991 rector magnificus nominatus est.

Anno 1993 secretarius status doctrinae in collegio regente Lubbers III nominatus est. Post annum in universitatem regressus est. Senator in senatu Batavo fuit. Anno 1998 e senatu egressus secretarius status iustitiae in collegio regente Kok nominatus est. Secretarius status novam legem de peregrinis scripsit.

Egressus e collegio est, quia a die 17 Ianuarii 2001 reginae decreto magister civium Amstelodami nominatus est. Die 2 februarii 2002 Vilelmum Alexandrum principem, filium Beatricis Reginae successioni imperii destinatum, et Maximam matrimonio coniunxit.

Primus omnium duos viros in matrimonio coniunxit. Prior secretarius status iustitiae legem de matrionio similis sexus in senatu defendit.

Anno 2003 PvdA, factio socialis-democratica Bataviae, ex electionibus se victricem futuram esse putans eum candidatum primum ministrum vocavit. Sed electionum eventu Balkenende factionis democraticae-christianae primus minister mansit. Ergo Cohen magister civium Amstelodami mansit

Mense Novembri 2004 Theodorus van Gogh a discipulo prophetae fanatico in via Amstelodami occisus est. Quamquam Cohen indignatus de caede erat, concordiam atque tolerantiam quaerebat, ut Amstelodamum bonam famam oppidi tolerantis atque aperti animo conservet. Anno 2005 Time Magazine Cohen Heroidem Europaeum evocavit propter actiones post caedem Theodori van Gogh.

Anno 2006 Cohen candidatus fuit Praemio Magistri Civium Mundi 2006 ("World Mayor Award 2006") inter 50 magistros civium quinque partum terrarum. Cohen post Ioannnem So, magistrum civium Melbourne, secundus fuit.

Bibliographia

recensere
  • Hugo Logtenberg, Marcel Wiegman, Job Cohen. Burgemeester van Nederland (2010). ISBN 90-468-0727-4