Ioannes Ziegler
Ioannes Ziegler, publice Hans Ziegler (Timii die 19 Aprilis 1934 natus) est sociologiae professor, scriptor, rerum politicarum peritus et diurnarius Helveticus. Ziegler multos annos munere populi in consilio nationali functus est. Multa de argentariis Helveticis scripsit, socius factionis socialisticae Helveticae fuit, eamque acri iudicio percenset. Ab anno 2000 ad annum 2008 legatus specialis Nationum Unitarum de iure ad alimenta contra penuriam victus fuit et ab anno 2008 ad annum 2014 legatus CN Consilii de Iuribus Humanis. Etiam socius fuit commissi iurum humanorum Nationum Unitarum.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ziegler spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Die Zeit (47/2005): Colloquium percontativum cum Ioanne Ziegler Ich habe einen Traum
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |