Ioannes Scherr
Ioannes vulgo Johannes Scherr (natus Gamundiae-Hohenrechberg die 3 Octobris 1817; mortuus Turici die 21 Novembris 1886) fuit scriptor et magister Germanicus.
Vita
recenserePostquam gymnasia Ehingen et Gamundiae frequentavisset Turici et Tubingae studiosus factus est. Tubingae breve tempus magistri munere fungebatur antequam anno 1843 Stuttgardiam veniret. Anno 1844 opus politicum Württemberg im Jahr 1844 pepigit; inde operam dabat in liberalismo defendendo. Anno 1848 electus est senator parlamentarius Virtembergiae et commissionis foederalis sodalis. Rebus novis ardenbitus factionem democraticam duxit; unde anno post in Helvetiam fugiendum est. Primum Vituduri habitans opera multa confecit. Anno autem 1860 professor historiae litterarumque in polytechnico confoederali Turicensi creatus est.
Mythistorias, historiunculas, sociologica, faceta, historica, inversiones scripsit.
Gravitudo
recensereSunt qui modum scribendi Thomae Carlyle comparent cum arte Ioannis Scherr. Namque uterque narrare et exaggerare et conclusiones acres facere solet. Res vivaces interdum nimis ruliae[1] esse videntur. Generis scribendi iterationes, quae praesertim in posterioribus operibus turbant, lectorem benevolum defatigant atque taediosae fiunt.
Anthologia Lipsiae iam annis inter 1873 et 1877 edita est, decem in voluminibus farta.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Scherr spectant. |