Ioannes Retcliffe
Ioannes Retcliffe (vere Arminius Goedsche; natus die 12 Februarii 1815 Żmigród in oppido Silesiae Polonicae, mortuus die 8 Novembris 1878 Cieplice Śląskie-Zdrój apud Jelenia Góra in Silesia Inferiore) scriptor et diurnarius Germanus fuit.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Vita
recensereTamquam agens in rebus in servitio cursuali Berolini laborans propter implicationem in causa tribunalicia de domino Waldeck liberalismi fautore demissus est. Denique auctor et diurnarius factus est. Pseudonymo Theodori Armin iam fabellas multas confecerat. Fama autem eius crescebat alio sub pseudonymo, Equitis Ioannis Retcliffe et en seriem mythistoriarum maxime captantium: »Sebastopol«, »Nena Sahib«, »Villafranca«, »Puebla«, »Biarritz«. In opusculis illis diligenter et sollerter res gestas inde a tempore Belli Crimaeani verbis narrare et ornare conabatur. Multitudo autem rerum descriptarum genere scribendi sat vili debilitatur.