Ioannes Pedius Tethingerus (Theodisce Johann(es) Pedius Tethinger; natus Tubingae circa annum 1495, mortuus circa annum 1558) fuit ludi magister, rerum gestarum scriptor et poeta Germanicus primo dimidio saeculi 16 florens.

Non multa de Tethingeri vita comperta habemus. Ioannes Pedius Tethingerus videtur natus esse Tubingae, in praeclara urbe Virtembergiae, propterea quod in operibus suis additamentum Tubing: (hoc est ‘Tubingius’, ‘Tubingus’ vel ‘Tubinganus’) non semel tantum nomini suo adiecit[1].

Anno fere 1518 litteratoris vel ludi magistri munere fungi coepit, ut ipse commemorat[2], idque Friburgi Brisgoiae, ubi anno 1533 etiam ad officium rectoris scholae particularis (vulgo ‘Particularschule’)[3] evectus est. Quod officium usque ad annum 1553 probe strenueque administravit, numerum discipulorum se rectore non leviter augens[4].

Dum Tethingerus muneribus scholasticis fungitur, operam navavit in libris ad usum iuventutis edendis et in rebus gestis poetice conscribendis. Praeterea selectionem aliquot epistularum Erasmi edendam curavit, quibus descriptionem urbis Friburgi necnon villae Herderae (hodierni vici Friburgensis Herdern) distichis ornatam in calce subiunxit.

Tethingerus poeta

recensere
 
Huldrichus dux cuius virtutes Tethingerus personabat

Palmarium eius est carminum silva Wirtembergiae libri duo inscripta, qua Tethingerus narrat res ab Huldricho Virtembergiae duce gestas, bella scilicet cum Foedere Suevico et duas recuperationes aliquot Virtembergiae partium annis 1525 et 1534 factas. Prima silvae conscriptio, cui typographus indicem fecit Quattuor bella Wirtembergensia (quamvis Tethingerus ipse silvam De bellis Wirtembergicis quattuor inscripserit[5]), anno 1534 vulgata est. Eam secuta est altera editio, anno 1545 in lucem emissa, commentario soluta oratione scripto dilatata nonnullisque insuper argumentis aucta et usque adeo retractata, ut maxime a priore editione discrepet et prorsus novum opus consideranda sit[6].

Wirtembergia per longum tempus tamquam historiographia habebatur, donec saeculo 19 ob nimiam licentiam poeticam ab historicis (in primis a Leopoldo von Ranke[7], Ludovico Friderico Heyd[8] et Christophoro Friderico von Stälin[9]) in dubium vocata et penitus refutata est. Praeterea dolendum est Tethingeri artem pangendi interdum esse salebrosam nec numerosissimam, cum in legendo saepiuscule appareat eum longitudines vocalium non semper bene servavisse. Tamen Wirtembergia nonnulla locorum vocabula continet Latine reddita, quae alias fortasse haud facile inveniri possunt.

  • Quatuor Bella Wirtembergensia, quae ante multos etiam annos, usque ad hodiernum diem in ea regione gesta sunt, Heroico Carmine diligenter descripta. Authore Ioanne Tethingero Tubing[io]. [s. l.] 1534.
  • Declinationum clasmata cum verborum coniugatione, per singulas interim terminationes, Themata, Praeterita, Supinaque brevissime complectentia, pro literaria pube conlecta. Per Ioan. Pedium Tethingerum, Ludi magistrum Friburgensem. Friburgi Brisgoiae 1543.
  • D. Erasmi Rot. Epistolae breviores aliquot, lectuque iucundiores, in rem studiosae iuventutis nuperrime selectae, per Ioan. Pedium Tethingerum, apud nobile Brisgoiae Friburgum de trivio literatorem. Friburgi Brisgoiae 1543.
  • Wirtembergiae libri duo, quibus illustrissimi Wirtembergorum Principis Huldrichi, Ducis a Theck, Comitis a Monte Pelegardi etc. inclytissimi, res militiae domique gestae, in eo potissimo bello quod illi a Foederatis, aetate nostra, Suevis illatum fuit, carmine delineantur. Commentarius iisdem de rebus in tres libros divisus, amanti prosam magis adpositus. Authore Ioanne Tethingero Pedio Tubingio Friburgi Brisgoiae Paedonomo. Friburgi Brisgoiae 1545.

Bibliographia

recensere
  • Johann Jakob Moser: Wirtembergische Bibliothek (editio quarta), Stutgardiae 1796. (Theodisce)
  • Leopold (von) Ranke: Zur Kritik neuerer Geschichtschreiber, Lipsiae et Berolini 1824. (Theodisce)
  • Karl Pfaff: Die Quellen der ältern wirtembergischen Geschichte, Stutgardiae 1831. (Theodisce)
  • Ludwig Friedrich Heyd: Ulrich, Herzog zu Württemberg, tom. 1–3, Tubingae 1841, 1842, 1844. (Theodisce)
  • Heinrich Schreiber: Geschichte der Albert-Ludwigs-Universität zu Freiburg im Breisgau, tom. 2, Friburgi Brisgoiae 1859. (Theodisce)
  • Friedrich Bauer: Die Vorstände der Freiburger Lateinschule nach ihrem Leben und Wirken. Von der Mitte des 13. Jahrh. bis 1773, Friburgi Brisgoiae 1867. (Theodisce)
  • Christoph Friedrich von Stälin: Wirtembergische Geschichte, tom. 4: Schwaben und Südfranken: vornehmlich im 16. Jh., Zeit d. wirtemberg. Herzoge Eberhard II., Ulrich, Christoph, Ludwig, 1498–1593. Stutgardiae 1873. (Theodisce)
  • Krauß, Rudolf, "Tethinger, Johann Pedius" apud: Allgemeine Deutsche Biographie 37 (1894), p. 590 (hic in interreti)

Nexus externi

recensere
  1. Bauer, p. 38; vide etiam inscriptiones operorum Tethingeri.
  2. In praefatione ad Erasmi epistulas anno 1543 a Tethingero editas, p. 4 (recto): ‘Ego iam fere viginti quinque perpetuos annos docendi munere fungor (...).’
  3. Bauer, p. 6; ‘schola particularis’ est schola universitati (‘scholae generali’) opposita.
  4. Bauer, p. 41
  5. Vide titulum primae editionis et confer cum epistula alterius editionis: ‘Dedimus in vulgus ante decennium plus minus, candide lector, silvam de quattuor bellis Wirtembergicis, licet typographus alium supposuerit titulum, quattuor bella scilicet, quae mihi, postquam in lucem fuit edita, adeo displicuit ut nulla res in vita magis: titulus aliud promittebat, poematium longe aliud prae se ferebat, promissis haudquaquam respondens, quod ego vix uno mense fretus inter Phrontisterii negotia compegeram non omnino bellum (quod supra vires meas esse fateor), sed silvam de bellis Wirtembergicis scribere volui, fore sperans felicioris aliquem venae poetam, qui id negotii paulo post capiat et ex professo bellum hoc scribat.’
  6. Tethingerus in epistula editionis anno 1545 curatae: ‘... silvam [anno 1534 compositam] rursus ad incudem adduxi ac paene interpolavi, quod vel parum vel nihil de vetere cortice retineat, ...’
  7. Ranke, pp. 147–149.
  8. Ludwig Friedrich Heyd: Ulrich, Herzog zu Württemberg, tom. 1–3, Tubingae 1841, 1842, 1844.
  9. Christoph Friedrich von Stälin: Wirtembergische Geschichte, tom. 4: Schwaben und Südfranken: vornehmlich im 16. Jh., Zeit d. wirtemberg. Herzoge Eberhard II., Ulrich, Christoph, Ludwig, 1498–1593. Stutgardiae 1873.