Ioannes O'Donohue (poeta)
Ioannes O'Donohue, Anglice John O'Donohue (natus die 1 Ianuarii 1956 in County Clare (Hibernia); mortuus 4 Ianuarii 2008 in Francia), fuit poeta Hibernicus et scholae Hegelianae philosophus, qui spiritualitatem Celticam insigniter adiuvit.[1]
Natus est in Comitatu Clarensi die 1 Ianuarii 1956, structoris lapidibus filius. Litteris Tubingae studuit, et gradus theologiae philosophicalis doctoris ab Universitate Tubingensi ei concessus est anno 1990. In sacerdotum numerum receptus est, sed munus mox reliquit. Multas acroasis subinde fecit, praecipue in Civitatibus Foederatis Americae. Subito mortuus est in Francia die 3 Ianuarii 2008.
"Nemo", inquit eius laudatio in The Times, "qui cibo vinoque abstinebat, ipse voluptatem ex pelliculis et vischio percipiebat, cum eius poemata tam facile tellus Conamarense cum saxophono Rolandi Kirk coniugunt tam possunt annales vitae Iesu referre in sequentia quae natum ipsum amplectitur ("vultus ex lympha se explicat").[2]
Notae
recensere- ↑ John O'Donohue et Krista Tippett, "The Inner Landscape of Beauty," in programmate Speaking of Faith diei 28 Februarii 2008 (National Public Radio), (inventum 3 Martii 2008).
- ↑ "John O'Donohue: Irish priest turned poet whose writing merged Celtic spirit and a love of the natural world," The Times Interretialis, die 6 Februarii 2008: "No ascetic, he enjoyed cinema and whisky, while his poems could as readily link the Conamara landscape with Roland Kirk’s saxophone as they could chronicle Christ’s life in a sequence which includes His very birth ('a face deciphers itself from water')."
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- John O'Donohue Situs publicus
- The Inner Landscape of Beauty de NPR, eius ultima acroasis radiophonica
- Laudatio, a Martino Wroe scriptum, in The Guardian, 15 Aprilis 2008