Ioannes Munnickhuysen

chalcographus et typographus Nederlandicus

Ioannes Munnickhuysen (vulgo: Johannes Willemsz. Munnickhuysen seu van Munnickhuysen; anno 1654 sive 1655 natus; intra annum 1701 et 1721 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et typographus Nederlandicus.

Wikidata Ioannes Munnickhuysen
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1654, 1626; Apeldornium
Obitus: 1701, 1693;

Biographia

recensere

Qui in provincia Nederlandica Frisiae natus est atque ab Abrahamo Bloteling artem didicit[1]. Anno 1672 Londinium ipsum magistrum comitatus est[1]. Anno 1701 Amstelodami fuit[1].

Praecipue effigies personarum perfecit[1][2]. Intra eius opera maxima commemoramus effigies Henrici Dirksen Spieghel, praefecti Amstelodami (secundum Michaelis de Limburg picturam), Francisci Burman (secundum Quirini van der Maes opus), classis praefecti Cornelii Tromp (secundum Davidis van der Plas picturam), Annae Mariae de Schurman, Petri de Staveren (secundum Guilhelmi de Mieris opus)[2] et Autumnum et hiemem (secundum Gerardi de Lairesse opus)[3]. Praeterea, libros exornavit, ut Titi Livii historiarum quod extat[4].

Rationis atrae artem usus est quoque[2]. Ille ipse Zachariam Blijhooft in artis ratione sectatus est[1].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere