Ioannes Mead Howells (14 Augusti 186822 Septembris 1959) fuit architectus Americanus. Natus Cantabrigiae Massachusettae, filius scriptoris Gulielmi Dean Howells, gradum A.B. in Collegio Harvardiano anno 1891 meruit, et addita studia in architectura in universitate ibi anno 1894 fecit, antequam architecturae in Schola Artium Bellarum Lutetiae studuit, ubi diploma anno 1897 accepit.

Aedificium Daily News Novi Eboraci, ab Howells cum Raymundo Hood una designatum.
Aedificium Ingeniariae, pars Quadranguli Ingeniariae Instituti Prattiani, a Ioanne Mead Howells designati.

Cursus vitaeRecensere

Howells Novum Eboracum migravit, ubi, cum Isaaco Newton Phelps Stokes, qui etiam in Collegio Harvardiano (A.B. 1891) et Schola Artium Bellarum studuerat, Howells & Stokes, societatem architectonicam, condidit. Societas designavit Cappellam Sancti Pauli in Universitate Columbiae et Stormfield, villam Italianatam a Samuele Clemens, diuturno patris amico,[1] mandatam.[2]

Howells duxit Abby MacDougall White, quae ei peperit filium Gulielmum W. Howells, demum anthropologum Americanum et professorem in Universitate Harvardiana.[3]

NotaeRecensere

  1. Karen Lystra, Dangerous Intimacy: The Untold Story of Mark Twain's Final Years (University of California Press, 2004).
  2. The History of Stormfield (Mark Twain Library).
  3. Laudatio Gulielmi W. Howells, archive.seacoastonline.com.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Mead Howells spectant.