Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren

Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren, Hispanice Juan José de Eguiara y Eguren, natus est Mexicopoli in Nova Hispania anno 1696 et diem supremum obiit die 29 mensis Ianuarii anno 1763. Fuit professor in Regia et Pontificia Universitate Mexicana, qui quidem Bibliothecam Mexicanam conscripsit et in lucem edidit, quo opere quam plurimos libros sive a Mexicanis scriptos sive in Mexico exaratos recensere aggressus est.

Wikidata Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren: imago
Ioannes Iosephus de Eguiara et Eguren: imago
Nativitas: 2 Februarii 1696; Mexicopolis
Obitus: 29 Ianuarii 1763; Mexicopolis
Patria: Mexicum

Vita et opera

recensere

Adulescens studia humaniora apud Iesuiticum Collegium Mexicopolitanum Sancto Ildephonso dicatum persecutus est diligentissime, quibus studiis peractis professor primum, deinde rector Mexicanae, quam supra memoravimus, Academiae creatus est ob ingentem omnigenamque eruditionem qua pollebat. Erat enim Eguiara cum theologiae tum iuris utriusque peritissimus, et omnem philosophiam omnemque historiam litterariam apprime callebat; praeterea, methematica disciplina non mediocriter imbutus erat et artis rhetoricae fastigium adeptus erat.

Bibliographia

recensere
  • C. Crivelli, Juan José Eguiara y Eguren in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Diccionario biográfico español • • Catholic Hierarchy