Ioannes Gottlob Theaenus Schneider

Ioannes Gottlob Theaenus Schneider (appellatus Saxo; natus die 18 Ianuarii 1750 Collm in Saxonia, mortuus die 12 Ianuarii 1822 Vratislaviae) fuit philologus et rerum naturalium indagator Germanicus.

Allgemeine Naturgeschichte der Schildkröten - opus de testudinibus ab Ioanne Gottlob Schneider

Vita recensere

Anno 1769 Lipsiae et Gottingae studiosus fuit antequam anno 1774 Argentoratum iret ut Ricardum Franciscum Philippum Brunck in poetis Graecis edendis iuvaret. Anno 1776 ipse professor artis rhetoricae factus est Francofurti ad Oderam; anno 1811 autem alma matre exstincta una cum studiosis Vratislaviam venit.

Gravitudo recensere

Eius opus magnum est »Großes kritische griechisch-deutsche Handwörterbuch« (Sulechów 1797–98 cum supplementis anno 1821), quod fundamento omnium glossariorum Graecorum posteriorum fuisse videtur. Studia de historia naturali in Antiquitate ecce: »Literarische Beiträge zur Naturgeschichte aus den Alten, vorzüglich aus den Schriftstellern des 13. Jahrhunderts« (Francofurti 1786), »Eclogae physicae ex scriptoribus praecipue graecis excerptae« (Ienae 1801); »Ad reliqua librorum Friderici et Alberti Magni capita commentarii etc.« (Lipsiae 1788); editio Aeliani »De natura animalium« (Argentorati 1784), Aristotelis (Lipsiae 1811), Epicuri »Physica et Meteorologica« (Lipsiae 1813), Theophrasti (Lipsiae 1818–21), utriusque Oppiani (Argentorati 1776), Nicandri Colophonii »Alexipharmaca« (Salinis Saxonicis 1792) et »Theriaca« (Lipsiae 1816). E thesauro Latino edidit »Scriptores rei rusticae« (Lipsiae 1794–97) necnon Vitruvium (Lipsiae 1807–08). Insuper ei debemus editiones Xenophontis (Lipsiae 1790 ss.), »Argonauticorum Orphicorum« (Ienae 1803), Aristotelis »Politicae« (Francofurti 1809), Aesopii (Vratislaviae 1812) et pseudoaristotelicorum »Oeconomicorum« (Lipsiae 1815). Insuper scripsit: »Naturgeschichte der Schildkröten« (Lipsiae 1783); »Historia amphibiorum« (Ienae 1799) et alia.

Bibliographia recensere

  • Richard Hoche:  "Schneider, Johann Gottlob (Theaenus)", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 32 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1891), p. 125–127.
  • Conrad Bursian: Geschichte der classischen Philologie in Deutschland. Oldenbourg, Monaci 1883.
  • Bärbel Holtz: Preußen als Kulturstaat. Das preußische Kultusministerium als Staatsbehörde und gesellschaftliche Agentur (1817–1934) Bd. 2., Das Kultusministerium auf seinen Wirkungsfeldern Schule, Wissenschaft, Kirchen, Künste und Medizinalwesen, Berolini, Akademie-Verlag, 2010 Acta Borrusica, edidit "Berlin-Brandenburgische Akademie der Wissenschaften"

Nexus externi recensere