Ioannes Georgius vulgo Johann Georg Lenz (natus die 2 Aprilis 1748 Schleusingen, mortuus die 28 Februarii 1832 Ienae) mineralogus, metallorum exercendorum consiliarius et professor universitarius Germanicus fuit.

Vita recensere

Ex familia inopi oriundus ex anno 1765 theologiae in Universitate Ienensi studebat. Quinquennio post doctoratu in philosophicis laureatus privatim in ista urbe docere coepit. Systematibus mineralogicis istius Abraham Gottlob Werner inspiratus statim in eam artem novam animum intendit. Istis in rebus multa scripsit atque edidit et domini Werner discipulus inconcussus haberi poterat. Insuper collectiones Ioannis Ernesti Immanuel Walch in universitate congestas moderabatur et inspector fodinarum ducalium proclamatus est. Anno 1785 secretarius a metallis difodendis, anno 1788 adiunctus universitarius in philosophicis, anno 1794 professor extraordinarius et anno 1810 professor ordinarius promotus est. Anno 1803 dux eum consiliarium technicum proclamavit.

Lenz primus anno 1806 lapidem quenddam, quod Ioannes Volfgangus Goethius repperat, Goethit nominavit. In nomine dando Ludovicus Gulielmus Cramer auxiliabatur postquam similia Henricus Adolphus Achenbach parochus et Ioannes Daniel Engels technicus (ambo municipes Siegen provinciae Arnsbergensis) proposuit. Eorum versio Goethenit denique Frederico Gulielmo Riemer mediatore a Lenz mutata est.

Lenz turbam Ienensem sub alis societatis Mineralogische Societät congregavit, quam condiderat, et una cum Ioanne Frederico Henrico Schwabe annales sodalitatis citatae (tomos sex annis inter 1802 et 1811 necnon duos "Neue Schriften der Societät" annis 1823 et 1825) edidit. Annis inter 1829 et 1830 tamquam famulus scientificus expeditione generalis Imanuel sicut Adolphus Theodorus Kupffer et Eduardus Ménétries ad Caucasios centrales et Strobilum in montem participatus est. Die 14 Iulii 1804 cognomen Archagati II tamquam membrum in Academia Leopoldina accepit. Anno 1818 in Academia scientiarum Boica Monacensi sodalis correspondens creatus est.

Ioannis Georgii Lenz memoria agitur in museo in sic dicta Romanticorum domo Ienensi.

Opera recensere

  • Tabellen über die Versteinerungen zum ersten Unterricht, bey Joh. Rudolph Croeckers seel. Wittwe, Ienae 1780 Google Books
  • Tabelle über das gesammte Steinreich 1781
  • Anfangsgründe der Thiergeschichte zum Gebrauch akademischer Vorlesungen, bey Joh. Rudolph Cröckers seel. Wittwe, Ienae 1783 Google Books
  • Abhandlung vom Basalt, 1789
  • Grundriß der Mineralogie nach dem neuesten Wernerschen System, zum Gebrauch bei Vorlesungen auf Akademien und Schulen, bey Johann Gottfried Hanisch, Hilpertohusae 1793 Google Books
  • Versuch einer vollständigen Einleitung zur Kenntniß der Mineralien, Erster Theil Erd- und Steinarten, Salze, ölige mineralische Körper und Versteinerungen, bey Siegfried Lebrecht Crusius, Lipsiae 1794 Google Books
  • Versuch einer vollständigen Einleitung zur Kenntniß der Mineralien, Zweyter Theil, Metalle und Gebirgsarten, bey Siegfried Lebrecht Crusius, Leipzig 1794 Bavarica
  • Mineralogisches Handbuch, 1796
  • System der äußeren Kennzeichen der Mineralien, 1801
  • Tabellen über das gesammte Mineralreich, 1806
  • Erkenntnißlehre der anorganischen Naturkörper, quattuor tomi, 1813
  • Vollständiges Handbuch der Mineralogie, sex tomi, 1819 et 1820

Nexus externi recensere