Ioannes, vulgo Jean Galatoire (Pardies prope Palum natus mense Decembri 1854; Novae Aureliae die 30 Septembris 1919 mortuus) fuit popinarius. Ab oppido nativo anno fere 1874 migravit. Cum muliere Gabriela Marchal (1862–1940) ad Birmingham Alabamae pervenit ubi anno 1887 apud Alabama Club archimagirus factus est, sed anno 1889 iam popinam suam condiderat Galatoire's Hotel and Restaurant; a quo pecuniis carens anno 1892 decedit Chicagumque petivit, anno insequenti propter expositionem Columbianam frequentatissimum. Coffearium Novae Aureliae anno 1900 constituit ad viam Canalis. In eadem urbe anno 1905 popinam Victor's emit atque ab eo anno sub novo nomine Galatoire's maxima laude conduxit, gastronomiam Francicam classicam iactans eo tempore quo apud Antoine's coquina Neo-Aurelianensis proponebatur. Anno 1916 nepotes tres Ioannis Galatoire popinam susceperunt, quorum proles usque hodie gerunt.

Wikidata Ioannes Galatoire
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Galatoire: imago
Ioannes Galatoire: imago
Nativitas: 1854; Pardies
Obitus: 30 Septembris 1919;
Ioannes Galatoire

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere