Ioannes Divjak
Ioannes Divjak (Serbice Jovan Divjak, in abecedario Cyrillico Јован Дивјак), natus Belgradi die 11 Martii 1937 et mortuus die 8 Aprilis 2021, exercitus imperator et scriptor olim Iugoslaviae, nunc Bosniae et Herzegovinae, filius duorum Serborum, fuit.
De vita
recensereMiles et imperator exercitus Iugoslaviae, anno 1992 pro independentia Bosniae pugnare statuit et obsidione Seraium a hostibus defendit. Post bellum Seraii vixit. Anno 1994, societatem Obrazovanje Gradi BiH (Latine Humanitas Bosniam et Herzegovinam facit) condidit. Anno 2011 dum Vindobonae erat de belli scelo flagitatus et incarceratus est, sed iudices Austriae Divjak innoxium esse putaverunt et hic domum suum revertere potuit.
De scriptis
recensereScripta sua tria nota sunt: Sarajevo, mon amour, Ratovi u Hrvatskoj i Bosni i Hercegovini 1991-1995, Dani et Jesenski e Tura.
Bibliographia
recensere- Jovan Divjak, Sarajevo, mon amour, Buchet-Chastel, 2004, ISBN 978-2-283-01981-8.