Wikidata-logo.svg Ioannes Davidus Beil
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Davidus Beil: imago
Nativitas: 11 Maii 1754; Chemnicium
Obitus: 12 Augusti 1794; Manhemium

Officium

Munus: stage actor, scriptor

Ioannes Davidus vulgo Johann David Beil (natus die 11 Maii 1754 Chemnicii, mortuus die 12 Augusti 1794 Manhemii) histrio et poeta theatricus Germanicus fuit.

VitaRecensere

Filius linarii iam in gymnasio se ingenio satirico-poetico extulerat, antequam Lipsiae iurisprudentiae studere inchoaretur. Ernesti Platner praelectiones necnon alea effecerunt, ut studia valde neglexit. Beil theatra adamavit et anno 1775 Naumburgi gregi histrionum ambulantium se aggregavit. Carolo Theodoro de Dalberg mediatore Gotae anno 1777 in scaenis aulicis se producere ei licuit. Ibi consuetudinem contraxit cum Henrico Beck et Augusto Gulielmo Iffland. Istis scaenis amotis Manhemii in Theatro principis electoris ex anno 1779 spectatores captavit. En partes selectas, quas egit: Helveticus primus (Räuber), Musicus Miller (Kabale und Liebe) Africanus (Fiesco), Thoringer (Agnes Bernauerin), Antonius (Julius Caesar), Odoardo (Emilia Galotti).

Cum antea Beil comoedias maluisset, domino Frederico Ludovico Schröder praesente amorem tragici cepit. Hac in specie postea egregium laborem fecit. Inter dramata eius, quae Turici anno 1794 collecta atque edita sunt, maxime plausum est his: Die Spieler et comoediis Die Schauspielerschule atque Armut und Hoffart.

BibliographiaRecensere

  • Achmed Scholtze: Johann David Beil. Ein Beitrag zur Geschichte des deutschen Theaters. in „Mitteilungen des Vereins für Chemnitzer Geschichte“ (1. Jahrbuch für 1873–1875. Chemnicii 1876. p. 173–235)
  • Karl Goedeke, Edmund Goetze: Grundriss zur Geschichte der deutschen Dichtung aus den Quellen. Editio altera. Ehlermann, Leipzig 1893, tomus 5. p. 289-290
  • Hans KnudsenBeil, Johann David. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 2, Duncker & Humblot, Berlin 1955, S. 19 f. (Digitalisat).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Davidum Beil spectant.